| 1 | Per montes, campos Aquilam, mea chartula, quaere, Pontificem magni nominis et meriti; Inventum ut valeat, milleno carmine canta, Albini officio dic vale perpetuum. |
| 2 | Dic: Memor esto tui semper, Pater alme, magistri, In precibus sacris, per loca sancta Patrum. |
| 3 | Dic quoque, dic supplex, dic, quaeso, sancte sacerdos Iustitiam sequere semper in ore tuo. |
| 4 | Non tibi blanditiae saecli non vana voluptas, Non timor aut terror cordis in antra cadat: Plena salutiferi sed iam fiducia verbi Possideat plenum pectus amore Dei. |
| 5 | Iudicium promat iustum tua lingua, sacerdos, Ut Christo placeat, quidquid in ore sonas. |
| 6 | Spiritus e coelo veniens tua pectora, praesul, Laetificet, habitet, sanctificet, repleat. |
| 7 | Plus aeterna Dei Christi est metuenda potestas, Quam terrena quidem, quae velut umbra volat. |
| 8 | Omnipotens iudex, iustis qui praemia praestat, Det tibi verba piae pacis in ore tuo. |
| 9 | Tempora sunt nimium variis nunc plena periclis, Quae quondam sancti praececinere Patres. |
| 10 | Aetates hominum, mores mutantur et actus, Utque momenta quidem, vita cito fugiet. |
| 11 | Nec redit ipsa dies, mensis, nox, hora vel annus, Sed fugiens fugiet, fontis ut unda fluens. |
| 12 | Tristia se laetis immiscent tempora nostris; Utque vices faciunt noxque diesque suas, Gaudia iam veniunt, veniunt et tristia statim: Non est qui fuerat, transiet omnis homo. |
| 13 | O Pater, idcirco facies, dum tempus habebis, Mente, manu, lingua, quaeque Deo placeant. |
| 14 | Ore sonet Christi laudes et vera loquatur, Et totum redolet pectus amore Dei. |
| 15 | Totius atque bonis instent iam corporis actus, Membra simul placitis nocte dieque Deo. |
| 16 | Ut totus placeas magno tu iudice Christo, Ut te conservet semper ubique Deus. |
| 17 | Posco, memento tui, praesul praeclare, magistri, In precibus, lacrymis per loca sancta sacris Ut veniam mitis praestet cui Christus ab arce, Quae gessit scelerum vita nefanda, precor. |
| 18 | Tu sine fine vale, pastor, patriarcha, sacerdos, Sit tibi Christus amor, lux, via, vita, salus! |