| 1 | Theophylacte Pater, sophiae tu doctor honestus, Laudibus egregiis clarus in orbe procul. |
| 2 | In regno magnus, clarus in orbe videris: Dona tui cordis sunt nova, vel vetera. |
| 3 | Urbs, caput orbis, habet te maxima Roma magistrum, Verba salutis habes semper in ore tuo. |
| 4 | Omnibus es mitis sancta pietate magistra, Quae solet egregium cor habitare tuum. |
| 5 | In qua meque, precor, gremio charitatis amicum, Sim licet ignotus, suscipe, sancte, tibi, Nam Scriptura canit vero paradigmata sancta Carmine, quae laudes concelebrat sophiae. |
| 6 | Sic [novus] ut mustum tecum veterascet amicus, Sic hodie dulce bibis, dulcis amicus erit. |
| 7 | Dixerat et Paulus, doctor clarissimus orbis, Cuncta probate prius, quaeque tenete bona. |
| 8 | Obsecro te supplex animo, me spernere noli, Sed solita fratrem me pietate proba. |
| 9 | Larga quidem charitas Christi solet esse per orbem, In gremium multos congregat illa suum. |
| 10 | Qui in charitate manet, portat in pectore Christum, Vera quidem charitas est Deus omnipotens. |
| 11 | Qui prodesse potest, non est spernendus amicus; Vel prodesse valet, alter amicus ei. |
| 12 | Profuit ut Christus iam vulnera dira gementi, In curam nummos protulit atque duos. |
| 13 | Hac pietate, precor, me tu tibi suscipe fratrem, In Christo fratres gratia nos genuit. |
| 14 | [Inclyta nos fratres una fides genuit]. |
| 15 | Suadeo quippe tibi, doctor clarissime mundi, Ut doctrina sacro currat ab ore tuo. |
| 16 | Chartula scribatur vitae, mittatur ubique, Praetitulata pio nomine apostolico. |
| 17 | Sic tua laus crescit; merces sic magna manebit Pastori summo sedis apostolicae. |
| 18 | Cuius amore pio commenda me, rogo, frater Commendet Christo ut me pater ore suo. |
| 19 | Vos pariter patres semper sine fine valete, Dextera vos Christi protegat atque regat. |