| 1 | O Pauline Pater, pastor, patriarcha, sacerdos, Vitae pars melior, nostrae pars inclyta vitae! Sis memor Albini sacris altaribus astans, Et dulces inter lacrymas, super ora fluentes, Dic: Miserere Deus nostro clementer amico, Criminibusque suis veniam largire benignus, Ut te cum sanctis liceat laudare per aevum. |
| 2 | Omnipotens Patris virtus, sapientia Christus, Obsecro te supplex toto de pectore pauper; Ut tua conservet Paulinum dextera semper, Protegat, atque regat, virtutum floribus ornet. |
| 3 | Tuque Maria, Dei Genitrix, sanctissima Virgo, Prospera cuncta meo Paulino posce, precamur, Ut vigeat, valeat Christi repletus amore. |
| 4 | Vos quoque, chara simul sanctorum turba Tonanti. |
| 5 | Qui bibulas proni monitis coelestibus aures, Ecclesiae Patres, habuistis semper apertas, Et nunc cum Christo coelestia regna tenetis; Fundite proque mei Paulini, posco, salute Cum pietate preces summo super omnia regi. |
| 6 | Ut vigeat, valeat Christi praecepta secutus. |
| 7 | Et vos Ecclesiae [sanctae] sanctissima proles In commune precor prostrato corpore terris [Utque mei curam Paulini habeatis in aevum], Illius et vitam precibus commendite Christo, Ut vigeat, valeat longaevo tempore sanus. |
| 8 | Angelici faciem coetus qui cernitis almam Perpetui Patris coelesti in culmine semper, Expansis manibus humili sed pectore posco, Vos quoque Paulinum precibus defendite vestris, Ut gaudens regnet, vestro sociatus honori, Aeternisque Dei vobiscum laudibus adsit, Regna beata tenens, felix sine fine, polorum. |
| 9 | Hos rogo versiculos habeas, Pater optime, tecum, Ut tua mens memoret laeto pro carmine natum Sit tibi Christus amor, virtus, decus, omnia Christus, Sit via, vita, salus, spes et laus, gloria perpes, Semper in ore sonet, maneatque in pectore semper, Ut tibi cum sanctis tribuat coelestia regna: Qua memor esto tui nati, te posce per illum, Qui te perpetuam coeli deducat in aulam. |
| 10 | Et nunc et semper, mi mi Pauline, valeto. |
| 11 | Carminis hic finem lacrymis faciemus obortis Sed nunquam sacri finem faciemus amoris. |