| 1 | Tinge tuos calamos, charitas, in gurgite Christi, Atque meum pectus imple coelestibus odis, Ut dignas valeam Paulino dicere grates, Mellifluis nostras musis qui impleverat aures, Et memor unanimi longum post tempus amici Carminibus sacris repetens: Albine, valeto. |
| 2 | Quam festiva dies fuerat, cum pagina nobis Laeta fuit titulis optatae inscripta salutis! Omnia dicta mihi charitatis melle manabant. |
| 3 | Quo se divertit laetus relegentis ocellus, Cernit ubique suae semper nova gaudia mentis; Maxime iam gaudens in prosperitate paterna, Quem Deus aeterno conservet tempore sanum. |
| 4 | O lux Ausoniae, patriae decus, inclytus auctor, Iustitiae cultor, sacrae pietatis amator, Te mea mens ardet sacris constricta catenis, Diligit, exquirit, complectitur, attrahit, ambit; Pectoris aeterna secumque recondet in arca. |