| 1 | Splendida dum rutilat roseis auriga quadrigis Perfundens pelagus luce nova liquidum; Discutit ex oculis nocturnos pollice somnos, Mox senior strato prosilit ipse suo: In campos veterum procurrens, carpere flores Rectilocos, ludo spargeret ut pueris: Quos tibi, dulcis amor, David, clarissime consul, Obtulit, ut pietas vestra probaret eos. |
| 2 | Tradere iam pueris fierent si iudice digni Te, decus o sophiae, condere corde, tuis. |
| 3 | Tu defende, precor, solita pietate poetam. |
| 4 | Qui direxit ovans munera pauca tibi. |
| 5 | Sunt equidem plures, cupiunt qui carpere dicta Saepius alterius, quam sua ferre foras: In hoc se studio sapientes esse putantes, Natorum valeant si maculare melos. |
| 6 | Talibus occurrat tua, rex, sapientia dives, Defendens Flacci paucula dicta senis. |
| 7 | Sint Patris Entelli memores, iuvenisque Daretis, Ne laus, quam quaerant, detrahat ipsa magis. |
| 8 | Impleat aeternis Christi te gratia donis, O laus atque decus, rex sine fine vale! |