| 1 | Haec, Benedicte, tibi, pius abba monachus, Confessor vester, tecta dicata manent. |
| 2 | Turba monachorum celebrat te sancta per orbem, Quorum vita fuit famine scripta tuo. |
| 3 | Te quoque sancta cohors fratrum specialiter istic, Assiduis precibus, laudat, honorat, amat; Haec quibus aula patet nocturno tempore semper, Hic orare docet, fundere et hic lacrymas. |
| 4 | Horum, sancte Pater, precibus hic semper adesto. |