| 1 | Supremus numerum conclaudat Taddeus almus, Cui cognomen erat praeclarum Bibleus [Libbeus] olim, Quem duxisse ferunt, Christi cum grammate saeclum Abagaro, quondam qui regni sceptra regebat: Postquam tartareum damnavit morte tyrannum, Et tetris erebi gaudens emersit ab antris, Exin sidereum Christus ascendit Olympum. |
| 2 | Dicitur hic etiam vulgato nomine Iudas, Cuius praesenti laudes celebrantur in aula: Qui nobis binum facundo famine biblum Edidit, antiquas promulgans ore loquelas, Quas Enoch prisco descripsit tempore vates, Ante rapax mundum quam pontus plecteret undis, Dicens: Ecce venit Dominus cum millibus almis, Ponere iudicium cunctis habitantibus orbem, Quos nubes appellat aqua stillante carentes, Frigida quas rapidis dispergunt flamina ventis: Nec non arboribus sterili de stipite natis Comparat, autumni quae fructum tempore perdunt. |
| 3 | Sic quoque spumiferis undarum fluctibus aequat, Errabunda vocans coelorum sidera sontes, Queis servata restat tenebrosis poena procellis. |
| 4 | Nempe feras gentes, et ponti barbara regna, Iudas ad Dominum doctrinis flexerat almis; Cuius in Armenia sopitum morte cadaver, Exsurrecturum fatali fine, quiescit: Sed tamen aethereas lustravit spiritus arces. |