monumenta.ch > Alcuinus > CLVIII. Sancti Thomae apostoli. > CCXLIV. Ad Aquilam (Arnonem) episcopum Salisburgensem. > XXIV. De manna in deserto. > CCXLIX. Ad eumdem fortassis. > CLXX. Sancti Pauli apostoli intercessio. > CCLVI. Ad Iulium et Luciam. > CLIX. Sancti Iacobi apostoli. > CLXXXII. Ad aram sancti Ioannis Baptistae. > CLIV. Sancti Pauli apostoli. > CAPUT III. > CLX. Sancti Philippi apostoli.
Alcuinus, Carmina, INSCRIPTIONES ALIAE LOCORUM SACRORUM., , CLIX. Sancti Iacobi apostoli. <<<     >>> CLXI. Sancti Bartholomaei apostoli.

Alcuinus, Carmina, INSCRIPTIONES ALIAE LOCORUM SACRORUM., CLX. Sancti Philippi apostoli.

1 Hic quoque commemorat metrorum coma Philippum,
Quem pius aethrali ditavit gratia Christus;
Barbara qui docuit doctrinis agmina sacris,
Credere per Scythiam salvantem saecula Christum:
Qui dudum tetra torpebant mortis in umbra
Auctorem lucis tenebroso corde negantes,
Atque creaturae famulantes ordine verso.
2 Donec apostolicam hauserunt aure loquelam,
Limpida perpetui cernentes lumina Phoebi.
3 Omnes certatim merguntur gurgite sacro,
Flagitium sceleris purgantes fonte lavacri.
4 Inde Asiam properat, sanctis convertere biblis,
Idola quae dudum decepta fraude colebat.
5 Sedula sed citius pandit praecordia Christo,
Splendida discipuli dum fantis verba capessit.
6 Sed felix Asiae convertit dogmate regnum,
In qua post obitum fatali sorte quiescit,
Cuius hoc templum sacrata tuebitur ara [Al., arca].
Alcuinus HOME

bnf9347.49