| 1 | Hic Thomas Didymus, nomen sortitus Achivum, Servat sacratum sarta testudine templum; Vulnera qui tangens crudeli cuspide gesta, Credidit extemplo salvantem saecla monarchum: Quamvis ante foret sociis incredulus almis, Atque fidem dubio gestaret corde sinistram, Dum chaos inferni, surgens de morte Redemptor Linqueret obstrusum, vasta comitante caterva. |
| 2 | Sed mox ambiguum convertit rubra cicatrix, Discipulo palpanti trucis vulnuscula ferri, Dum foribus clausis, trepidans qua turba latebat, Pacifer intraret Christus Salvator in aulam. |
| 3 | Hunc igitur soboles misit veneranda Tonantis Eoas gentes almis convertere Biblis Plurima magnificis patrantem signa triumphis. |
| 4 | India tum sacris coluit simulacra nefandis, Doctrinis veterum stolidis instructa parentum; Sed confusa fide in Thoma lucrante salutem Credidit in Christum, coeli qui sceptra gubernat. |
| 5 | Denique transacto praesentis tempore vitae Protinus aethereum Thomas lustravit Olympum, Quem fani flamen veteris cultorque sacelli Sanguine rorantem rigido transverberat ense, Praemia sumpturum, cum tellus sponte dehiscet, Omnia de priscis et surgent corpora tumbis |