| 1 | Hanc aulam Domini servat tutela Mariae, Cui veneranda rudis sacrantur culmina templi, Et nova consurgunt sacris vexilla triumphis. |
| 2 | Hac celebratur honor sacrae genitricis in aula, Quae verum genuit lumen de lumine Patris, Quem clamant Titan almo spiramine vates. |
| 3 | Femina praepollens, tu sacra puerpera virgo, Audi clementer populorum vota precantum, Marcida qui riguis humectant imbribus ora, Ac genibus tundunt curvato poplite terram: Dum veniam fuso lacrymarum fonte merentur, Et crebris precibus delent peccamina vitae. |
| 4 | Haec, inquam, virgo, coelesti pignore foeta, Edidit ex alvo salvantem saecula regem, Imperium mundi solus qui iure gubernat, Ut dudum angelico discit virguncula fatu, Cum Pater altisonus Gabriel misisset ab astris. |
| 5 | Haec fuit, egregius quam promit carmine vates, Qui Solymis quondam dives regnavit in arvis: Hortus conclusus florenti in vertice vernans. |
| 6 | Fons quoque signatus coelesti gurgite pollens; Necnon et turtur tremulus. |
| 7 | Cui praescius infit Angelus: En sobolem generabis, virgo, perennem, Atque puerperium paritura puerpera gignens Filius Altithroni faustus vocitetur in aevum ยท Spiritus e coelo veniet sanctissimus in te, Virtus ecce tuo confert umbracula cordi. |
| 8 | Patris obumbrabit te, Virgo, celsa potestas. |
| 9 | Quo dictu matri turgescunt viscera foetu, Qui genitus mundum miseranda labe resolvit, Atque crucifixus polluta piacula tersit. |