| 1 | Aspice, tu lector, nostrae pia signa salutis, Ecclesiae in medio . . . . mirabile donum; Pro mundi vita, mundi iam vita pependit: Pro servis moritur Dominus, quem sancta voluntas, Viveret ut servus, semper sit cum sanguine servum. |
| 2 | Hoc memor esto crucem videasque in lumine stantem, Et mox ante Dei faciem feliciter ora. |
| 3 | Corpore sterne solum, scande sed pectore coelum, Proque tuis culpis lacrymas effunde calentes; Sit tibi certa salus spei pietate perenni, Qui redimit mundum, immaculato sanguine, totum, Quique suis famulis clemens peccata remittit. |
| 4 | Hic quoque sit nobis sacrae spes magna salutis, Agmine apostolico quoniam haec ara refulsit, Et simul Helenae meritis vivacibus almae, Quae invenisse crucis fertur mirabile lignum, In quo Christus honor mundi, laus, vita pependit Dum fuit altithronus pro nobis talia passus, Quid nos hunc famuli debemus ob eius amorem Iam, nisi nunc illi nosmet quoque tradere totos? Sit Deus ille nobis charitas et tota voluntas Laus, honor et virtus, potus, cibus, omnia Christus. |