monumenta.ch > Alcuinus > XCI. Ad aram sanctorum Cosmae et Damiani. > XCV. Ad oratorium sancti Andreae apostoli. > CIII. De eodem Magnulfo abbate.
Alcuinus, Carmina, V. IN MONASTERIO FLORIACENSI. Ex ms. Salisburgensi emendatae. , , CII. De Magnulfo abbate. <<<    

Alcuinus, Carmina, INSCRIPTIONES VARIAE ECCLESIARUM, V. IN MONASTERIO FLORIACENSI...., CIII. De eodem Magnulfo abbate.

1 Empserat hanc mensam Magnulf venerabilis abbas,
Atque emptam Patri Benedicto tradidit illam,
Ut foret emptori cum Patre in saecula merces.
2 Hanc tamen ecclesiam sacrari iusserat ille
Clavigero coeli Petro iam principe magno,
Atque pii pariter Benedicti nomine Patris,
Illius ut regerent precibus per saecula vitam,
Atque animae requiem [rogitassent] ambo perennem.
3 Tu quoque, qui titulum recitas, rogitare memento,
Obsecro pro Patre Magnulfo, lector amice.
4 Te quoque conservet Christi clementia semper.
5 Protegat atque regat clementer haec loca Christus.
6 Laus, honor et virtus istic sit semper et illic.
Alcuinus HOME