monumenta.ch > Alcuinus > XCVI. Epitaphium Fortunati poetae Christiani.
Alcuinus, Carmina, IV. IN QUODAM MONASTERIO, FORTE NOBILIACENSI., , XCV. Ad oratorium sancti Andreae apostoli. <<<     >>> XCVII. Ad aram sancti Stephani protomartyris

Alcuinus, Carmina, INSCRIPTIONES VARIAE ECCLESIARUM, IV. IN QUODAM MONASTERIO,..., XCVI. Epitaphium Fortunati poetae Christiani.

1 Hac quoque praesenti praesul requiescit in aula
Fortunatus enim vir, decus Ecclesiae,
Plurima qui fecit sanctorum carmina metro,
Concelebrans sanctos laudibus hymnidicis.
2 Qui sermone fuit nitidus sensuque fidelis,
Ingenio calidus, promptus et ore suo.
Alcuinus HOME