| 1 | Christe Deus, nostrae benedic convivia mensae, Quaeque tuis servis mitissime dona dedisti, Per te sint benedicta quidem. |
| 2 | Tu largitor almus, Omnia tu dederas nobis; iam quidquid habemus, Sunt bona quippe tua, quia tu bonus omnia condis. |
| 3 | Vos quoque convivae laudes, rogo, dicite Christo: Semper in ore sonent pacis vel verba salutis. |
| 4 | Semper amat pacem Christus, qui dixerat ipse: Do vobisque pacem, vobis pacemque relinquo. |
| 5 | Sit quoque nostra manus miseris largissima semper, Accipit hoc Christus, dederis tu paupere quidquid, Et tibi non tardat mercedem reddere magnam. |