| 1 | Haec loca quae cernis, lector, venerabilis aulae Partibus ecclesiae, fuerant ecclesia quondam. |
| 2 | Sed Pater et pastor supplex Ato sustulit ista, Et terris quoniam nimio dilexit amore. |
| 3 | Virgo Maria, Dei genitrix, tua intacta Tonantis, Tu, regina poli, vitae spes maxima nostrae: Ut tibi cultus, honor fieret memorabilis isthic. |
| 4 | Tu, quoque respiceres solita pietate precantes: Hic famulas famulosque Dei, mitissima Virgo, Tu precibus nostris semper clementer adesto, Atque dies nostros precibus rege semper ubique, Ut nos conservet Iesu pia gratia Christi. |