monumenta.ch > Alcuinus > XCI. Ad aram sanctorum Cosmae et Damiani. > XCV. Ad oratorium sancti Andreae apostoli. > CIII. De eodem Magnulfo abbate. > LXXXV. Ad oratorium sanctorum Martini et Gelasii.
Alcuinus, Carmina, IV. IN QUODAM MONASTERIO, FORTE NOBILIACENSI., , LXXXIV. Ad cellam hospitum. <<<     >>> LXXXVI. Ad ecclesiam beatae virginis Mariae Nobiliaci.

Alcuinus, Carmina, INSCRIPTIONES VARIAE ECCLESIARUM, IV. IN QUODAM MONASTERIO,..., LXXXV. Ad oratorium sanctorum Martini et Gelasii.

1 Pontificalis apex praeclarus in orbe sacerdos,
Virtutum meritis Martinus maximus auctor,
Haec sacrata sibi defendat tecta patronus:
Adiuvet atque preces nostras pietatis amore,
Ut Deus omnipotens famulorum vota suorum
Impleat, et donis coelestibus augeat illos.
2 Sit pius et clemens nobis rex optimus ille.
3 Hoc quoque iam pausat praesul Gelasius almus,
Clarus in urbe pater praesente, et doctor honestus,
Praecipuus meritis, vivax sermone salutis.
4 Hanc renovavit enim iam Gundum me prius aulam
Ductus amore Patrum, tribuat cui praemia Christus
Mitis in aeternum felici in sede polorum.
Alcuinus HOME