| 1 | Haec domus alma Dei flammis crepitantibus olim Arsit, et in cineres tota redacta fuit [Lamb., ruit]; Sed miserante Deo, Radon venerabilis abba Construxit melius, ac renovavit eam. |
| 2 | Plurima praesenti domui ornamenta ministrans, Exornans totam muneribusque sacris. |
| 3 | Cancellis aras voluit vestire metallis, Vedasti fabricans sarcophagumque Patris. |
| 4 | Pallia suspendit parietibus atque lucernas, Addidit, ut fieret lumen in aede sacrum. |
| 5 | Officiis Domini fecit quoque vasa sacrata Argento, nec non aurea tota quidem. |
| 6 | Induit altaris speciosa veste ministros, Ut foret egregium semper ubique decus. |
| 7 | Omnia mellifluo Christi devotus amore Restaurans opera, vir pius, in melius. |
| 8 | Pro quo quisque legas titulos, rogitare memento, Adiuvet utque illum gratia summa Dei. |