monumenta.ch > Alcuinus > CV. Carmen priori additum ad Vasconem. > XL. De sancto Amando episcopo Traiectensi.
Alcuinus, Carmina, I. IN ECCLESIA CUIUSDAM MONASTERII, FORTASSIS ELNONENSIS., , XXXIX. Ad tumbam sancti Amandi ab Arnone renovatam, <<<    

Alcuinus, Carmina, INSCRIPTIONES VARIAE ECCLESIARUM, I. IN ECCLESIA CUIUSDAM..., XL. De sancto Amando episcopo Traiectensi.

1 Hic pater et pastor magnus, Christique sacerdos
Sanctus Amandus obit, Christum qui semper amavit:
Plurima qui veniens [F., vivens] meritis miracula gessit,
Cuius vita fuit doctrina, salusque suorum
Qui iam divitias saecli contempsit habere,
Aeternas Christi ut coeli lucraret in aula.
2 Multiplicavit opes animarum doctor ubique,
Exemplis formans, et doctore magister.
3 Hic pater egregius Christo hoc fundavit ovile,
Et post perpetui quae sparsit semina regni
In populos, nostrum longe lateque per orbem.
4 Post fructus verbi, saeva et post praelia mundi
Contemplativos placuit hic carpere fructus.
5 Atque Deo soli tantum servire quietus,
Perfectus meritis pastor, plenusque dierum,
Coetibus angelicis Christi subvectus in aulam,
Corpore nobiscum sancto requiescit humatus;
Pro cuius meritis nosmet hic, Christe, tuere:
Semper in aeternum tibi sit laus, gloria, virtus,
Qui talem dederas nobis rex piissime Patrem.
Alcuinus HOME