monumenta.ch > Alcuinus > XLVIII. Ad sanctos Gregorium et Hieronymum. > CXVI. Ad conditorium sanctarum reliquiarum. > XXIX. Ad templum sancti Michaelis ab Arnone reparatum.
Alcuinus, Carmina, I. IN ECCLESIA CUIUSDAM MONASTERII, FORTASSIS ELNONENSIS., , XXVIII. Ad ecclesiam et sepulcrum sancti Amandi <<<     >>> XXX. Oratio ad sanctum Amandum.

Alcuinus, Carmina, INSCRIPTIONES VARIAE ECCLESIARUM, I. IN ECCLESIA CUIUSDAM..., XXIX. Ad templum sancti Michaelis ab Arnone reparatum.

1 Dum sacra praesentis pervasit limina templi,
Saepius accrescens cumulatur gurgite flumen.
2 Non tulit Arnonus foedari templa sacerdos;
Iusserat in melius renovari haec omnia praesul,
Latior ut fieret crypta, et sublimior ista,
Supponens testis firmatos ter quater arcus:
Mysticus ut totam firmaret calculus aulam:
Parvula praecelso consecrans tecta ministro
Michaelo, coeli Christo qui adsistit in arce;
Atque preces offert sanctorum rege polorum.
3 Hic quoque nostra ferat, rogitamus, vota Tonanti,
Auxilioque pio nosmet defendat ubique.
4 Hlotharius custos fecit mandante magistro;
Semper in aeternum Christus conservet utrosque.
5 Qui legit hos versus dicat, rogo, pectore puro,
Alcuino veniam scelerum da, Christe, precamur.
Alcuinus HOME