| 1 | In hoc quinque libri, retinentur Codice Mosis, Bella ducis Iosue, seniorum et tempora patrum. |
| 2 | Ruth, Iob, et Regum bis bini namque libelli; Atque Prophetarum sancti bis octo libelli; Carmina praeclari Christi patris hymnica David, Et tria pacifici Salomonis opuscula regis. |
| 3 | Iungitur his Sophiae Iesu simul atque libellus, Et Paralipomenis enim duo nempe libelli. |
| 4 | Hinc Ezrae, Nehemiae, Hester, Iudith atque libelli Et duo namque libri Machabaea bella tenentes. |
| 5 | Matthaei et Marci, Lucae liber, atque Ioannis Inclyta gesta tenens salvantis saecula Christi. |
| 6 | Sanctus Apostolicos Lucas conscripserat Actus; Bis septem sancti per chartas dogmata Pauli, Iacobi, Petri, Iudae et pia dicta Ioannis: Scribitur extremo Ioannis in ordine tomus. |
| 7 | Hos lege, tu lector felix, feliciter omnes, Ad laudem Christi propriamque in saecla salutem. |
| 8 | Alterum eiusdem Alcuini poema, quod praecedenti sine ullo novo titulo ibidem subiungitur, hoc est: Dum primus pulchro fuerat homo pulsus ab horto, In hanc, proh! miseram morte, dolore diem: Infandi et gemuit condigna piacula facti, Cum tota pariter prole salutis inops. |
| 9 | Non tamen omnipotens bonitas dimiserat omne In miseros magnae iam pietatis opus; Plurima sed mitis lacrymis solatia nostris Attulit e coelis, in bonitate sua; Illius ut semper pietas laudetur, ametur, Cunctorum pariter pectore, mente, manu. |
| 10 | Quidquid habere boni poterit mens conscia recti, Illius hoc totum gratia summa dedit. |
| 11 | Inter quae siquidem sunt maxima dona librorum, Qui series rerum et tempora cuncta canunt, Et dictante Deo retinent primordia mundi, Et Christum saeclis praececinere pium; In quibus et homini ratio est data certa colendi Ipsa Deum, vera est quae via, vita, salus. |
| 12 | Hos legat et teneat, placeat cui pectore puro Vivere cum Christo, perpes in arce poli. |
| 13 | Sunt numero pariter deni duo septies atque De quibus et nulli iam dubitare licet. |
| 14 | In Christi nobis numerus venerabilis iste Mystice discipulis namque sacratus adest. |
| 15 | His etiam libris inest coelestis origo, Hos quia dictavit Spiritus ipse Deus. |
| 16 | Continet iste uno sancto sub corpore Codex Hic simul hos totos, munera magna Dei Omnia namque Novae ac Veteris pia famina Legis Hicce non dubites, lector, habere pius. |
| 17 | Hic vitae fons est, haec est sapientia vera, Hae sunt perpetuae namque salutis opes. |
| 18 | Qui cupit inveniet Scripturas dicere [Ms., discere] sacras. |
| 19 | Sanctorum dicta hic veneranda Patrum. |
| 20 | Legifer ille pius quidquid iam scripserat olim, De mundi ac rerum principio siquidem: Qualiter Omnipotens naturas conderet omnes, Ingenio quantum scire licet hominis. |
| 21 | Hic etiam legitur hominis factura creati, Qualiter aut fugerit exsul ab ore sacro, Impius aut frater sceleratam sanguine dextram Fraterno impleret cur pietatis inops. |
| 22 | Post etiam retinet numeros et nomina Patrum, Saeclorum per quos ordo cucurrit ovans. |
| 23 | Inde Noe requies mundi iam nascitur almi, Tempore sub cuius iam cataclysmus erat, Dum natat arca Dei pelago, spes altera mundi Totius et saecli prole repleta simul. |
| 24 | Exstruit immensam damnanda superbia turrem, Pro qua dividitur consona vox hominum. |
| 25 | Tum Pater Abraham coeli bene doctus in astris, Cui promissus erat Filius ipse Dei. |
| 26 | Exsilia hinc Isaac, Iacob quoque longa leguntur, Perque patres bis sex gentis origo sacrae. |
| 27 | Venditur hinc fratrum scelere et puertatur atro Ioseph in Aegyptum, patre dolente pio, Qui regni est subito factus de carcere rector, Et cum prole patrem duxit in arva senem [Ms., Gesen]. |
| 28 | Continet haec Genesis pariter liber omnia primus, Usque fuit Ioseph mortis amara dies. |
| 29 | Post cuius mortem Pharao rex impius alter Imposuit famulis vincula dura Dei. |
| 30 | Post Exodus habet praeclari tempora Mosis, Qui mandante Deo dux fuit in populo, Fortiter educens Aegypti de gente maligna, Perque decem plagas, agmina sancta Dei, Egit iter populus siccis per aequora plantis, Cantantes Domino carmina laetitiae. |
| 31 | Hinc data lex fuerat Sinai de vertice celso, In tabulis sancto scripta Dei digito; Quam turbis retulit, descendens vertice montis, Cornuta facie legifer ipse pius. |
| 32 | Longa quidem populis vix per deserta vagantem. |
| 33 | Condere praecipiens atria sancta Deo. |
| 34 | Cum mensis, vasis, tabulis simul atque lucernis, Sanctaque Sanctorum, quo fuit arca Dei. |
| 35 | Inde sacerdotum describit in ordine cultus, Ac Levitarum tertius ipse liber, Tempora sanctorum currentia festa dierum, Et vestes Aaron progeniemque sacram. |
| 36 | Scribitur in quarto Numerorum mysticus ordo, Per tribus et turmas summa Dei populo. |
| 37 | Mystica sed Balaam senioris verba prophetae Vera canens quinam plurima praececinit. |
| 38 | Quatuor hinc decies per vasta silentia mundi, Erravit sitiens plebs malefida Deo. |
| 39 | Dux renovat legem dictis mordacibus almam, Dumque diem mortis sensit adesse sibi. |
| 40 | Hoc tenet egregio quintus sermone libellus, In mentem revocans dona Dei populo. |
| 41 | Per deserta negans Dominum perit improba turba Ac mandante Deo legifer almus obit. |
| 42 | Iosue surrexit, turbas dux inclytus armis Inducens patriam, quam Deus ipse dedit: Plurima qui gessit praeclaris bella triumphis, Dispergens gentes Cananeas gladio; Per tribus et sortes, per nomina clara parentum Inclyta distribuens regna Dei populo; Cuius gesta tenet iam sextus in ordine tomus, Praetitulatus enim nomine namque suo. |
| 43 | Post mortem cuius populus cum tempore multo, Usque dies Sauli, Iudicibus regitur, Quorum gesta, genus, tempus, loca, bella, triumphos, Nomina namque refert septimus ille liber; Et paticus enim librum decurrit in istum: Quem Ruth consequitur femina clara satis. |
| 44 | Hinc Iob intrepidus fidei bellator in armis, Praesignans Christi tempora sacra Dei. |
| 45 | Hinc scribuntur enim Samuelis gesta prophetae, Saulque Philistaeo qui perit ense fero: Israelita potens primis electus ab annis, Post quem detinuit regna beata David, Hymnica qui cecinit Psalmorum carmina vates, Praetitulans Christi tempora, gesta, diem: Semine de cuius regali stemmate felix Alma Dei genitrix Virgo Maria fuit. |
| 46 | Pacificus post quem Salomon regna regebat, Qui construxit ovans templa sacrata Deo: In nato cuius finduntur viscera regni, Et Iudam tantum Rex Roboam tenuit. |
| 47 | Induit Hieroboam Samariae stemmate parvus Qui regum primus excoluit vitulos. |
| 48 | Hinc sibi regna duo fuerunt contraria semper, Et fratres inter bella fuere rea. |
| 49 | Sic regum series per tempora longa cucurrit, Prae multis scelerum noxia criminibus: Donec in externas populus cum principe gentes Ductus erat, poenas iamque luere suas. |
| 50 | Quatuor haec libris clauduntur tempora Regum. |
| 51 | Urbs perit usque sacra, rex simul et populus. |
| 52 | Inde Prophetarum praeclara volumina constant, Venturos Christi, quae cecinere dies; Nominibus propriis qui sunt bis octo libelli, Hieremiae hinc gemitus pro Iosua et populo. |
| 53 | Hymnica Psalterium constat per carmina tomus, Quae cecinit Christi rex pater ipse David. |
| 54 | Tres Salomon libros mirabilis edidit auctor, His duo iunguntur per paradigma libri: Quorum quippe prior Sapientia dicitur alma, Notatur Iesu nomine posterior Hinc Paralipomenonis adest sacer illo libellus, Qui veteris Legis dicitur epitome Hinc Ezrae, Nehmiae, Iudith, Hesterque libelli; Tunc Tobiae pietas, angelus, actus, iter. |
| 55 | Inclyta nam binis Machabaea bella libellis Scribuntur, victis gentibus et populis. |
| 56 | Haec est sancta quidem Legis Scriptura Vetustae, Divinis tota quae titulis redolet. |
| 57 | Tempora Baptistae decurrens usque Ioannis, Sanctus Evangelii hinc celebratur honor; In quo tecta diu sacrorum gesta librorum, In Christi adventu iam reserata patent, Et, veniente Deo praeclarae lucis in orbem, Umbrarum tenebrae mox abiere procul: Hinc quadriga Dei, cherubin comitante, refulget Quae Christi in mundum tempora sacra sonat; Matthaeus, Marcus, Lucas simul atque Ioannes, Scribentes Christi gesta sacrata Dei. |
| 58 | Sanctus Apostolicos Lucas descripserat Actus, Dogmata, sudores atque laboris iter. |
| 59 | Bis septem Paulus rescripsit in ordine chartas Discipulis, nec non urbibus et populis: A Domino electus specialis in orbe magister, Gentibus innumeris dogmata sacra ferens. |
| 60 | Hinc Iacobus, Petrus, Iudas simul atque Ioannes Scripsere titulis mystica verba sacris. |
| 61 | Hic etiam recubus divini pectoris almus, Exsul ab humano expellitur orbe pius; Plurimaque cernens saeclis ventura futuris, Quae sit poena malis, gloria quaeve bonis. |
| 62 | Hic liber extremus Scripturae inscribitur almae, Divinis totus mysteriis redolens Haec sunt dona Dei coelestibus inclyta gazis, In his vita, salus, gloria, divitiae. |
| 63 | His sine nemo Deum poterit cognoscere sensu, Vel praecepta Dei, aut regna beata poli. |
| 64 | In his vera quidem fulget sapientia tantum, In his laus, merces, vita, salus hominum. |
| 65 | His sine seducit male falsa scientia mentem, Discere non curans verba sacrata Dei: In quibus aeternae vera est sapientia vitae, Gloria, lux, pietas, notus et ipse Deus. |
| 66 | Quisque legat huius sacrato in corpore libri, Lector in ecclesia, verba superna Dei, Distinguat sensus, titulos, cola, commata voce, Dicat [F., discat], ut accentus ore sonare sciat. |
| 67 | Auribus ecclesiae resonet vox vinula longe, Omnis ut auditor laudet ab ore Deum. |
| 68 | Regnorum regi Christo, et Domino dominorum Gloria, lux, virtus, laus honor atque salus: Qui regit imperio terram, pelagusque polumque, Qui voluit scire [Ms., scribi] nomen in orbe suum. |
| 69 | Et genus humanum clementer ab hoste maligno, In cruce iam moriens carne, redemit ovans; Qui solita Carolum regem pietate gubernet, Semper in aeternum protegat atque regat. |
| 70 | Dicat et omnis Amen populorum turba per orbem: Hoc tribuat coeli Christus ab arce pius. |
| 71 | Ut multis vivat felix feliciter annis, Post haec et teneat regna beata Dei. |
| 72 | Codicibus sacris hostili clade perustis, Et Rado fervens hoc reparavit opus; Hoc opus, hoc etenim flammis te subtrahit atris, O lector, si tu pacis amore legis. |