| 1 | Hunc ancilla Dei iam iusserat Ava libellum Scribere prae magno Domini deducta timore Ad decus Ecclesiae, propriam simul inque salutem Omnia florigeri pandit primordia mundi, Eventusque simul saeculi per tempora longa: Quae dedit omnipotens homini et praecepta salutis, Omnia celsithroni nec non miracula Christi, Et spem perpetuae post haec quoque saecula vitae; Continet iste etiam Codex haec omnia solus: Idcirco in magno semper habeatur honore. |
| 2 | Da, rogo, Christe potens, aeternae praemia vitae, Daque tuae famulae, quae scribere iusserat istum, Ut requiem post hanc vitam mereatur habere Perpetuam, numero sanctorum iuncta per aevum. |