| 1 | Nomine Pandecten proprio vocitare memento Hoc corpus sacrum, lector, in ore tuo. |
| 2 | Quod nunc a multis constat Bibliotheca dicta: Nomine non proprio, ut lingua Pelasga docet. |
| 3 | Inque hoc dicta Dei conduntur mystica summi, De quibus egregius vates in ore canit (Psal. CXVIII): Est mihi lex Domini dulcis super omnia mella, Charior atque auri millia multa super. |
| 4 | Strenuus hanc Domini famulus custodiet arcem, Cui merces coeli perpes in arce manet. |
| 5 | Codicis illius quot sunt in corpore sancto Depictae formis litterulae variis; Mercedes habeat, Christo donante, per aevum Tot Carolus rex, qui scribere iussit eum. |
| 6 | Haec dator aeternus cunctorum, Christe, bonorum, Munera de donis accipe sancta tuis. |
| 7 | Quae tibi devoto Carolus rex pectore supplex Nominis ad laudem obtulit ecce tui. |
| 8 | Quem tua perpetuis conservet dextra diebus, Ut felix tecum vivat in arce poli. |
| 9 | Aliud carmen ibidem. |
| 10 | Haec divina tibi [Ed., Dei] placeat Scriptura, precamur, Sensibus atque oculis, lector honeste, tuis. |
| 11 | Spiritus hanc coeli sanctus dictavit ab arce, In qua vera fides fulget, et alma salus. |
| 12 | Aliud. |
| 13 | Pro me, quisque legas versus, orare memento, Alcuin dicor ego. |
| 14 | Tu, sine fine vale! Aliud. |
| 15 | Magni magna Deo portantes munera templo, Quos laudavit ovans ore pio populus; Parvula sed viduae Dominus duo nummula praefert, Nobilium donis, famine veridico. |
| 16 | Non ego parva tuis, rector, munuscula gazis Infero, persona sit mea parva licet. |
| 17 | Munera sed Domini coelestibus inclyta regnis Porto tibi plenis, optime rex, manibus. |
| 18 | Nempe novae ac veteris pariter pia famina legis In [Inque] hoc clauduntur corpore quippe sacro. |
| 19 | Haec ego porto libens ad sancta sacraria templi, Quod tua mens noviter condidit alma Deo. |
| 20 | Laudibus ut praesto Christi sit semper in illo Iste liber, resonans verba superna Dei. |
| 21 | Aliud. |
| 22 | Nauta rudis pelagi saevis ereptus ab undis In portum veniens pectora laeta tenet. |
| 23 | Sic scriptor fessus, calamum sub calce laboris Deponens, habeat pectora laeta satis. |
| 24 | Ille Deo dicat grates pro sospite vita, Proque laboris agat fructibus, et requie. |
| 25 | Aliud. |
| 26 | Perge, libelle sacer, cunctis praeclarior odis, Prospere, pacifice nunc, miserante Deo: Et pete praeclari praeclara palatia Regis, Ut maneas Christi semper in aede sacra. |
| 27 | Atque Dei famulis pacis fer munera cunctis, Dextera quos Domini protegat atque regat. |
| 28 | Quos colo corde, fide, sancto quoque semper amore, Cum lacrymis optans, ut vigeant, valeant. |