Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, XV.
| 1 | Sed nunc charitatem has meae devotionis legentium litterulas supplex deprecor, quod mihi non imputet [Cod. Paris., imputent] notam impatientiae, quia quibusdam in locis durioribus pio Patri respondi (0270D) verbis. |
| 2 | Causa causae respondit, et veritas falsitati obviavit: magisque considerandum est legentibus quid dictum sit, quam quis dixerit. |
| 3 | Nec quislibet in talibus suo nomine [F., suo nomini] quaestionibus laudem appetere debet; sed Christo vero Deo et vero Filio Dei laudem et gloriam toto cordis intellectu, et pacifico oris officio quaerere. |
| 4 | Sed modo in portum optatae quietis pervenientes, pauxillum vela deponamus; debitam corpori quietem indulgeamus, ut aurora sequentis diei adveniente, cum nova luce novum tertii libelii faciamus exordium. |