| 1 | Rade, frater, haec verba de corde tuo, harumque, ubicunque inveniatur, litterarum chartulam mox edacibus ignium flammis immitte: quia satius est multo has impii dogmatis exuri syllabas, quam animam tuam perpetuis ardere tormentis. 895 Crede mihi, quamvis ovium vestimentis induaris; quamvis sacerdotali honore infulatus procedas ad populum; quamvis barbam quotidie raseris; si hanc non immutaveris sententiam, nolens volens numeraberis cum hircis, et deputaberis cum pastoribus qui videntur haedos pascere in tabernaculis Cedar, qui staturi sunt in sinistris. Rade, rade citius, pius Pater, hanc sententiam de arcano tui cordis cubili, ne Dominus tuus, qui te constituit tritici dare mensuram (0270C) familiae suae, inveniat eam in tabulis tui cordis per scriptam, et dicat tibi: Has non agnosco litteras, has reprobo syllabas, haec verba non docuerunt illi quibus ego dixi: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19). |
| 2 | Forte occupatio pastoralis curae, et afflictio impiae gentis te diligentius, quid scriberes, considerare impedivit; sed iunioribus tuis male credulus, quod illi scripserunt, vel tuae suaserunt senectuti, verum putasti, quod absque omni dubitatione falsum haereticumque esse probatur. |