Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, XIII.
| 1 | Aliam quoque, quam hucusque studui [Forte, distuli] eventilare, sententiam ponis pravissimo calamo descriptam, de eadem, ut asseris, epistola prolatam: « Atque ita, inquis, et Filius Dei simul cum homine adoptivus dicitur, et filius hominis adoptivus simul cum Verbo dicitur. » In caeteris incredula mens tua, et impia aestimatio de humanitate tantummodo erravit Christi, nunc vero de impietate ad impietatem pervenisti atrocissimam, affirmans Filium Dei cum homine esse adoptivum. Statimque perversa (0270A) vicissitudine eumdem replicans sensum, dixisti: « Et filius hominis simul cum Verbo adoptivus dicitur. |
| 2 | » Quid nequius, quid impius dici vel excogitari potest, quam ut Filius Dei, id est, Verbum Dei, cum homine accepto dicatur adoptivus? Sensisti forsitan te dividere Christum cum Nestorio in duas personas, unam proprii Filii, alteram adoptivi? Hunc volens vitare laqueum, incidisti in ergastulum Arianae perversitatis. |
| 3 | Haec verba nunquam sancti Augustini fuerunt, nec etiam ullius catholici doctoris vel discipuli. |
| 4 | Haec olim Ariana manus toxico calamo et nigri fellis atramento perscripsit, pro quibus impia morte cum Iuda traditore damnatus periit, aeternoque anathemate perculsus, ac Satanae cum omnibus complicibus suis traditus, ut sentiret in tormentis diaboli quod nollet (0270B) confiteri in Ecclesiis Christi. |