Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, XII.
| 1 | Perspiciamus etiam et ea verba, quae tu solita calliditate Augustini scribis esse in quadam Epistola ad Evodium, referens eum dixisse (Epist. 169, cap. 2): « Sicut Pater in voce, qua sonuit: Tu es Filius meus, et Filius in homine adoptivo, quem suscepit ex Virgine, et Spiritus sanctus in columbae specie (0268D) corporali. » Haec quidem verba, nescio quis falsator furtim unica manu [Cod. Paris., unca manu] rapuit de sermonibus sancti Augustini, et superaddidit, quod ille nunquam dixit: in homine adoptivo. |
| 2 | Invenimus eum aliter hunc eumdem protulisse sensum, ubi de singularum operatione personarum disputavit: « Singulorum autem, inquit, opera dicuntur, 894 quae ad unamquamque eorum manifestantur pertinere personam. |
| 3 | Sicut natus ex Virgine non nisi Filius Dei; et vox de nube: Tu es Filius meus dilectus (Matth. III, 17), ad solius personam pertinet Patris; et specie corporali sicut columba solus apparuit (0269A) Spiritus sanctus. |
| 4 | Tamen et illam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris. |
| 5 | et illam speciem columbae solius Spiritus sancti sancta Trinitas operata est. |
| 6 | » Haec sunt catholica verba, haec praefatus protulit Pater, de adoptione carnis Christi nil adiungens, quam vestra [Cod. Paris., quod vestra] temeritas pravissime illius inseruit dictis. |
| 7 | Ita absque dubio in aliis sententiis, quas ex eadem mendosa epistola sub nomine eiusdem Patris posuistis, invenimus ex vestrae falsitatis more nomen adoptionis additum esse, quod nullo modo ille pius doctor posuit: sicut in eo loco, ubi legebamus ab eo dictum, eum. |
| 8 | « Hoc eum, inquit, secundum carnem passum esse: » vos vero secundum pravitatis vestrae consuetudinem addidistis, carnem adoptivam. |
| 9 | Item in alio loco dicitis eum (0269B) dixisse: « Incommutabilis est atque coaeternus Patri, sed in Verbo solo; et passus est Filius Dei, sed in homine adoptivo solo; et sepultus est Filius Dei, sed in carne adoptiva sola: » reperimus eum in quadam homilia dixisse, ubi de naturarum in Christo proprietate disseruit, et de eo quod unus Filius Dei esset, id est Christus (Epist. 169): « Incommutabilis est, inquit, Filius Dei, sed in Verbo solo; passus est Filius Dei, sed in homine assumpto; et sepultus est Filius Dei, sed in carne sola. |
| 10 | » Item in alia evangelicae praedicationis homilia: « Sicut enim unus est homo in anima rationali [Aug., anima rationalis] et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac pro hoc Christus est Deus, anima rationalis, et caro. |
| 11 | Christum in omnibus, Christum in singulis confitemur. |
| 12 | (0269C) Quis est ergo, per quem factus est mundus? Christus Iesus, sed in forma Dei. |
| 13 | Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Iesus, sed in forma servi. |
| 14 | » Item cuius supra: « Quis non est derelictus in inferno? Christus Iesus, sed in anima sola. |
| 15 | Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulcro? Christus Iesus, sed in carne sola. |
| 16 | Dicitur ergo in his singulis Christus; verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. |
| 17 | Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem » (Ioan. XIV, 28). |
| 18 | Item ubi ille significationes, quae veteri in lege praelatae erant, de Christo proferebat, inter alia, inquit: « Christus erat petra, quia petra Christum significabat: » neque hic neque in superioribus locis aliquid (0269D) adoptionis superaddidit, quam infidelitas fingentium contraria apostolicae fidei superaddere studuit. |