monumenta.ch > Alcuinus > X.
Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, , IX. <<<     >>> XI.

Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, X.

1 Igitur sicut paulo ante probavimus, novos te repente introduxisse prophetas, ita novas siquidem ex nominibus sanctorum Patrum fingis tibi epistolas, quatenus ex earum sententiis tuum potuisses affirmare errorem. Nec hoc mirum, dum ipse Satanas (0267B) transfigurat se in angelum lucis, si pseudodoctores transfigurent sua dicta quasi probabilium scripta doctorum. Nam falsidico fingis flamine quasdam epistolas beatum Hieronymum vel sanctum Augustinum scripsisse, in quibus crebrius adoptionis immissum nomen perspeximus, quasi illi sanctissimi et probatissimi doctores ea de saepe dicta adoptione dixerint, quae nunquam dixerunt, nec usquam in eorum reperiuntur scriptis, nec illorum piam et venerabilem redolent eloquentiam; sed vestrae imperitiae litteris et syllabis 893 magis assimilari quaerunt [Cod. Paris., queunt], imo nec illarum exemplaria epistolarum alicubi in catholicis inveniuntur scrineis.
2 Tam magna et tam prolixa sancti Hieronymi, vel etiam beati Augustini opuscula legebamus, epistolasque pene innumerabiles, (0267C) in quibus nusquam eorum quemlibet Christum invenimus adoptivum nominasse, nec Deum nuncupativum, sed semper absque ulla dubitatione verum Deum, verumque Dei Filium Christum appellasse et praedicasse, quod loco opportuno, opitulante Deo, demonstrabimus.
Alcuinus HOME

bnf2388.44

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik