monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X. > 12 > CAPUT VI. > I. > CAPUT IV. > CCXVI. In refectorio fratrum. > VI. > CCXXI. Ad fornacem . > . . . > . . . > XV. > I. > CCXI. Adhortatio ad nocturnas laudes. > CAPUT PRIMUM. > IX.
Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, , VIII. <<<     >>> X.

Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, IX.

1 Sed sciendum est vobis. quod longe aliter beatus Gregorius venerabilis et probatissimus in fide catholica doctor orationes in celebratione et oraculis missarum, ad deprecandum Dei nobis clementiam, plurimis composuit in locis; atque eum, per cuius adoptionem vestri sacerdotes suas preces offerunt Deo, semper Unigenitum sancto ac singulari nomine perpetuaque veneratione appellare non dubitavit. Ait (0266D) enim in missa ad Palmas in oratione quadam: Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente Unigeniti tui Filii passione, respiremus. Item quarta feria eiusdem hebdomadis: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui nostris excessibus incessanter affligimur, per Unigeniti tui passionem liberemur. Item in Ascensione Domini: Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad coelos ascendere [Cod. Paris., ascendisse] (0267A) credimus.
2 Item ad elevationem sanctae Crucis: Deus qui Unigeniti tui pretioso sanguine vivificatae crucis vexillum sanctificare voluisti; eumdem, id est, Iesum Christum Filium Dei, qui passus est, et mundum proprio redemit sanguine, amabili et speciali nomine Unigenitum appellans; quatenus in eius singulari dilectione, qui solus unicus et unigenitus Dei Patris est Filius, ad se clamantibus misereatur Deus omnipotens.
3 Sed de his haec sufficiant.
4 Quae sequuntur in litterarum tuarum salebroso eloquio, videamus.
Alcuinus HOME

bnf2388.44