monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X. > 12 > CAPUT VI. > I. > CAPUT IV. > CCXVI. In refectorio fratrum. > VI. > CCXXI. Ad fornacem . > . . . > . . . > XV. > I. > CCXI. Adhortatio ad nocturnas laudes. > CAPUT PRIMUM. > IX. > VIII.
Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, , VII. <<<     >>> IX.

Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, VIII.

1 Quiescite, viri fratres, quiescite, et nolite vestri blasphemiam erroris patribus imputare vestris. Illi sua habuerunt tempora, nobisque praeclara sui sudoris in sancta conversatione reliquerunt vestigia, quos laudamus, amamus. Sed tales, quales nos in scriptis suis eos agnovimus, non quales vos refertis (0266A) eos esse. Beati itaque Isidori clarissimi doctoris non solum Hispaniae, verum etiam cunctarum Latinae eloquentiae Ecclesiarum perplurima legebamus opuscula, et in magna habemus veneratione; in quibus nusquam de Redemptoris nostri humanitate adoptionis nomen exaratum invenimus. Sed et Iuvenci presbyteri atque 892 optimi scholastici, quem beatus Hieronymus laudat, carmina Evangelicae Historiae prospeximus [Forte, perspeximus], qui in quodam versu Christum proprium Filium Dei catholico ore non formidavit appellare.
2 Ait enim: Nam [Quer., Non] tua concipient coelesti viscera iussu Natum, quem regnare Deus per saecula cuncta, Et propriam credi sobolem gaudetque iubetque, Hunc ubi sub legem ( Iuv. sub lucem) dederis, sit nomine Iesus.
3 (0266B) Iuliani quoque Pomerii Prognostica ex sanctorum floribus collecta Patrum consideravimus, nec ibi aliquid huius vestrae invenimus sectae depictum.
4 Venerabiliumque Patrum in Toleto synodales ad nos pervenerunt sanctiones, in quorum litteris nihil novi, vel antiquis contrarium Patribus; sed omnia catholico stylo perscripta agnovimus.
5 Ideo magis aestimandum est iuniores quoslibet huius novae infidelitatis catenis colligatos, ad perditionem sui ipsorum dicta sanctorum corrumpere doctorum, et suorum pessima pertinacia maculare nomen parentum, cui audaciae nil scelestius vel atrocius esse poterit.
6 Et hoc ex eo veri esse simile videtur, quia probatissimorum in Christi Ecclesia doctorum et omnibus acceptabilium (0266C) catholicas sententias, vel perverso interpretari sensu, vel perfida vos immutare temeritate agnovimus: veluti in aliquibus probavimus locis, dum ad nos per Felicem olim vestrum, nunc autem nostrum commilitonem plures vestri erroris pervenerunt litterulae.
Alcuinus HOME

bnf2388.43

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik