monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X. > 12 > CAPUT VI. > I. > CAPUT IV. > CCXVI. In refectorio fratrum. > VI.
Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, , V. <<<     >>> VII.

Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, VI.

1 Miraris vehementer quomodo de David adoptivo nasci potuisset Christus, et adoptivus non esse: et non miraris, quomodo de David peccatore nasci potuisset Christus sine peccato? Ea potestate, qua potuit sine peccato concipi et nasci, ea divinae voluntatis virtute, Spiritu sancto operante, potuit de adoptivo sine adoptione concipi et nasci. Sicut enim de debili patre, vel cuiuslibet membri privato integritate, potest integra membrorum perfectione filius nasci, ita Christus ex integritate naturae humanae factus est verus homo, et verus Filius Dei, nil vetustatis vel vitii habens, trahens pulchritudinem naturae, non vitiorum deformitatem. Quod creavit in homine, hoc (0264C) accepit; non quod homo addidit ex diabolicae suggestionis deceptione.
2 Quomodo de herbis virentibus fiores diversi coloris nascuntur; sicut de spinis rosae, et de 891 calamo viridi candidissimus lilii flos: sic fructus omnium arborum aliud proferunt in fructu, aliud in radice ostendunt.
3 Totus mundus miraculis est plenus eius, qui facit mirabilia magna solus (Psal. CXXXV, 4), et adhuc incredula mens dubitat, si proprium sibi Filium procreare potuisset ex virginali utero, cuius virtus omnipotens, cuius voluntas omnis bonitas.
4 Qui etiam potest ex aqua et spiritu de filiis diaboli sibi ipsi efficere filios adoptivos, multo magis potuit ex utero virginali, suae sanctissimae Paternitati ineffabilis potentia bonitatis proprium procreare Filium, (0264D) ut esset Deus et homo in una persona, illa siquidem tota propria, non adoptiva.
Alcuinus HOME

bnf2388.42