Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, V.
| 1 | Igitur non solum sanctae Scripturae inviolabile sacramentum prava interpretatione maculare niteris, verum etiam sanctorum Patrum multis in locis 889 catholicos sensus depravatos [Cod. Paris., depravare . . . . . suffragium conaris], et ad tui erroris trahere suffragium; in tantamque ignorantiae caliginem errabundus devolveris, ut ea quae tuis sine dubio sensibus contraria sunt, tuis etiam partibus adiuvare aestimaris: atque quocunque in loco caeca mentis ignorantia adoptionis nomen invenire potuit, ad Christum perversae interpretationis calamo referre conaris, veluti in duobus sanctorum Patrum (0261D) sublimiumque doctorum testimoniis, id est, beati Ambrosii et sancti Augustini verbis ostendi potest. |
| 2 | Quam impie, et ab eorum intelligentia longissime interpretaris, quod illi catholico stylo in suis litteris nobis exaratum reliquerunt? Ait enim beatus Ambrosius: « Ipso usu nostro est adoptivus, et proprius Filius. |
| 3 | » Quod tua indoctissima temeritas de Christo dictum esse aestimare videtur, quod longe alio sensu circumstantia lectionis legentibus et bene intelligentibus dictum esse probat. |
| 4 | De differentia inter filios secundum humanam consuetudinem hoc doctor (0262A) ille mirabilis tantummodo dicere intelligitur, nec aliquid ibi de incomparabili et ineffabili humanitatis Christi nativitate proferens: sed ut Arii impiam destrueret doctrinam, haec loco competenti suarum serie litterarum inseruit verba. |
| 5 | Quod vero de quadam homilia sancti Augustini doctoris per omnia catholici et acutissimi sensus, et acerrimi contra haereticas pravitates bellatoris posuisti, dicens: « Secundum humanitatem dicit, homo adoptatus, cuius gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. |
| 6 | » Quae verba de duabus Christi naturis, quasi ille sit adoptatus, et unicus natus, eum dixisse impia interpretatione arbitraris: quod omnino falsum esse ex antecedentium eiusdem loci intellectu verborum probari potest. |
| 7 | Inter multa vero sacrae exhortationis (0262B) verba, quae de sermone dicentis Domini: Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Ioan. VII, 18), beatus Augustinus composuit, haec piae admonitionis verba subiunxit: « Quid tu homo, inquit, facere debes; qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Attende [Aug., Intende] tibi, creatura es, agnosce creatorem; servus es, ne contemnas Dominum; adoptatus es, sed non tuis meritis. |
| 8 | Quaere gloriam eius, a quo habes hanc gratiam homo adoptatus, cuius gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. |
| 9 | » Perspicue, sicut textus sermonum eius ostendit, homo adoptatus, de quolibet homine dicit de suis bonis operibus gloriante, (0262C) et de suis malis Deum accusante; non de Christo, qui nulla mala fecit, nec Deum accusare, sed potius laudare et glorificare in hoc loco legitur, ubi ait: Qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. |
| 10 | De Christo vero absque ulla dubitatione iste praefatus doctor dixit: Cuius gloriam quaesivit, qui est ab eo unicus natus: quod optime nostris favet partibus, non vestrae infidelitati, qui Deum Christum nobis per adoptionem adaequare contenditis. |
| 11 | Qui est unicus natus, nullatenus adoptivus esse poterit. |
| 12 | Christus vero utrumque et Dei Patris, et beatae virginis Mariae unicus, et unus unigenitus Dei Filius recte creditur et praedicatur, sicut in epistola beati Leonis papae legitur, quam ad Leonem Augustum contra (0262D) Eutychianae pravitatis doctrinam catholico et luculento sermone scriptam direxerat. |
| 13 | Quam epistolam tuis litteris propemodum totam quasi lumen caliginoso loco inferre voluisti. |
| 14 | Atque utinam ita te credere ostenderes, sicut in illius beatissimi doctoris litteris te legere agnovimus. |
| 15 | Dicit enim ille doctor eximius inter alia in eadem epistola, quae de duarum in Christo proprietate naturarum mirabili eloquentia et laudabili paritate [Cod. Paris., puritate] fidei protulit: « Licet ergo in uno Domino Iesu Christo vero Dei atque hominis Filio Verbi et carnis (0263A) una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, etc. » Nonne unum eumdemque verum Dei Filium, et verum hominis Filium contra tui erroris impietatem his verbis iste catholicus doctor, quem tu ipse in medium deduxisti, affirmat? Et post pauca iterum: 890 « Cum catholica, inquit, fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli unum Christum Dei vivi Filium et hominem credit et Verbum. |
| 16 | » Considera te ipsum, et ex his verbis tuos sensus corrige, et noli Christum in duos dividere filios, unum adoptivum, et alterum proprium: sed cum beato Petro principe apostolorum, secundum sensum istius sanctissimi Patris, unum Christum crede et unum Dei vivi Filium, Verbum et (0263B) hominem praedica. |
| 17 | Item inter caetera catholicae fidei hortamenta hoc quoque adiunxit (cap. 8): « Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evecta est, in tanta unitate [S. Leo, in tantam unitatem] ab ipso conceptu Virginis deitate et unitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. |
| 18 | » Haec prorsus verba te non intellexisse, vel vera non credidisse, absque dubitatione in tuis litteris reperire est. |
| 19 | Nunquid non humanam humilitatem in divinam esse potestatem testatur evectam, quam tu captivam nominare non horruisti? Et paulo post: « Inseparabiliter, inquit, manente unitate personae, unus atque idem est et totus hominis Filius propter carnem, et totus Dei (0263C) Filius propter unam cum Patre Deitatem. |
| 20 | » Nihil enim hoc loco formidavit ostendere beatus Leo doctor catholicus, Christum totum Dei Filium esse et totum Filium hominis; quem tu separare non metuis, affirmans partem eius esse in dignitate proprii Filii, partem in adoptione quae solet ab extranea fieri persona. |
| 21 | Quod incongruum valde est de Christo credere, ut unquam extraneus esset Deo Patri, et inde adoptaretur in filium. |
| 22 | Hanc vero talem tui erroris partitionem vel divisionem de divinitate et humanitate Redemptoris nostri certissime universalis sancta Dei Ecclesia ubique respuit et damnat, praedicans fiducialiter cum beato Leone doctore egregio, Christum totum Dei Filium, et totum hominis (0263D) Filium; totumque proprium Filium, totumque perfectum Deum. |
| 23 | Iterum atque iterum erubesce, Elipande, et tandem aliquando tuos agnosce errores, qui nec eorum testimoniis credis, quos in suffragium tuae sectae advocare voluisti. |
| 24 | Perspicuum procul dubio est, te non intelligere quae legis, atque ideo non credere, sicut debes. |
| 25 | Sed quamvis tenebrosa caligo, ubi occidit sol visibilis atque invisibilis, vestras obtineat mentes; tamen adhuc sancta Dei Ecclesia habet catholicae eruditionis filios, per quos veritatis lux, divina opitulante gratia, clarissime fulgeat, quos expavescent tabernacula Aethiopum et tabernacula terrae Madian. |
| 26 | Qui in luce sagittarum Dei ibunt, fulgurantis hastae vibramine parati ferire adversarios fidei catholicae (Habac. III, 7, 11). |
| 27 | (0264A) Ipsi sunt LX fortes ex fortissimis Israel, qui ambiunt lectulum veri Salomonis, omnes tenentes gladium verbi Dei, et ad bella promptissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos (Cant. III, 7 et seq.). |
| 28 | Ad hos Sponsus de coelesti thalamo clamat: Capite nobis vulpes pusillas, qui demoliuntur vineas. |
| 29 | Nam vinea nostra floruit (Cant. II, 15). |
| 30 | Per hos obstructum erit os omnium loquentium iniqua (Psal. LXII, 12): hi unius vocis et fidei concordia clamant cum Propheta: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII, 1). |
| 31 | Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar, donec deficiant. |
| 32 | Confringam illos, nec poterunt stare (Psal. XVII, 38). |
| 33 | Muta efficiuntur labia dolosa, (0264B) quae loquuntur adversus iustum iniquitatem et superbiam (Psal. XXX, 19). |