monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X. > 12 > CAPUT VI. > I. > CAPUT IV. > CCXVI. In refectorio fratrum. > VI. > CCXXI. Ad fornacem . > . . . > . . . > XV. > I. > CCXI. Adhortatio ad nocturnas laudes. > CAPUT PRIMUM. > IX. > VIII. > CAPUT IX. > I. > CCLXV. Epitaphium Gisleberti episcopi. > V. > VI. > CAPUT XII. > IV.
Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, , III. <<<     >>> V.

Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, IV.

1 Aliam quoque eiusdem prophetae subsecutus posuisti sententiam, quam ex tuo praescribens sensu, dixisti: « Ipse quoque Deus Dei Filius secundum divinitatem, in qua ipse et Pater unum sunt, dicit: Gloriam meam alteri non dabo » (Isai. XLII, 8).
2 Alterum volens, ut video, intelligi, qui haec dicit; et alterum, de quo haec dicta sunt: id est, de humanitate Christi.
3 Nequaquam hanc sententiam poneres, nisi eam ita tibi placuisset intelligi.
4 Erras, frater Elipande, erras, et male erras in huius sententiae interpretatione, in qua etiam et Arius aliquando erravit, intelligens duas esse personas, id est, eius, qui haec verba dixit, et illius, ad quem (0260D) dicta sunt; quasi Deus Pater de Filio dixisset: Gloriam meam alteri non dabo: voluit ex eo verbo, quod dixit, alteri, filium minorem Patre intelligere.
5 Tu vero dum huius foveam impietatis transilire contendisti, in voraginem Nestorii incauto pede corruisti, putans Filium Dei haec verba ex divinitatis substantia praedicere de humanitatis natura, quam suscepit ex beata Virgine.
6 Sed sanctus Hieronymus nobilissimus in Ecclesia Christi doctor, utrique vestrum catholica interpretatione huius sententiae vehementer resistit.
7 Sic enim in tractatu eiusdem prophetae, per quem haec verba nostris insonuerunt auribus, intelligenda aestimavit: « Ego Dominus, inquit, hoc est nomen meum, gloriam meam alteri non dabo.
8 Non excludit, inquit, Filium, cui dicenti (0261A) in Evangelio: Pater, glorifica me gloria, quam apud te habui, priusquam mundus esset, ipse respondit: Et glorificavi et glorificabo.
9 Neque enim dixit, gloriam meam nulli dabo; quod si dixisset, exclusisset Filium; sed, gloriam emam alteri non dabo, propter te, cui dedi, cui daturus sum.
10 » His vero verbis Ariani sensus impietatem damnavit; et in sequentibus mox validissimo malleo vestri erroris caput contrivit.
11 « Ut autem, inquit, sciamus, per hanc sententiam non excludi filium, sed idola, sequentia verba testantur; et laudem meam sculptilibus: pro quo LXX: Nec virtutes meas simulacris.
12 Cum enim Christus Dei virtus sit, Deique sapientia, omnes in se virtutes continet Patris.
13 » Erubesce Sidon, dixit mare (Isai. XXIII, 4).
14 Erubesce, frater Elipande, dicant (0261B) filii catholicae eruditionis.
15 Aut melius sanctarum Scripturarum sententias expone; aut pone digitum super os tuum: quia stultus si tacuerit, sapiens aestimari poterit.
16 Noli ad confusionem nominis tui foras terminum Hispaniae litteras dirigere tuas in aures Ecclesiarum Christi, nisi forte Felicis, quondam vestri, nunc autem nostri exemplo edoctus, poenitentiam pristini erroris agens, catholicis litteris syllabas infidelitatis vestrae delere velis, ut te sancta Dei Ecclesia maternae pietatis gremio suscipiat, habeatque filium charissimum in concordia charitatis, quem habuit hostem atrocissimum in dogmate perversitatis.
17 Dixisti: Proximus ille Deo est, qui scit ratione tacere, teipsum ex hac sententia tua castiga, (0261C) ut taceas: quoniam melius est tacere quam noxia loqui, quia multorum reus est sanguinis, qui multos a via veritatis avertit.
Alcuinus HOME

bnf2388.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik