monumenta.ch > Alcuinus > de studiis in aula regia. > CCXIV. De contemptu divitiarum. > III.
Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, , II. <<<     >>> IV.

Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, III.

1 Alium quoque Psalmigraphi proposuisti versiculum, quem huiusmodi perstruxisti verbis, dicens: Ad ipsum, inquis, Dei Filium vox Patris dicit: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8): et post pauca subiungis: « Non est idem petere, et dare: petere est servi, dare domini.
2 » Nonne oblitus es in hoc loco adoptionis nomen, dum plane eum confiteris Dei Filium, ad quem haec vox paterna facta est: Pete et dabo tibi gentes? utique secundum tuam sententiam, qui petit, ipse est Dei Filius.
3 Hic nolens in viam veritatis pervenisti, de qua statim errabundus divertisti, et salebroso tramite mox in tui erroris (0259D) foveam iterum corruisti, arreptitioque spiritu duas Isaiae prophetae sententias de Christo interpretari coepisti, quas catholici tractatores omnino de eo vaticinatas esse renuunt, quibus talia verba anteposuisti: « De ipso, inquis, vox Patris dicit: Ecce ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo.
4 Et iterum: Ecce ego ante te ambulabo, et montes planos faciam, et seras ferreas confringam, et dabo tibi thesauros occultos, ut scias quoniam Dominus Deus tuus ego sum » (Isaiae XLV, 2, 3).
5 Subiungis quoque his verbis tuam interpretationem: « Ecce, inquis, cui dicit Pater: Deus tuus ego sum? Non ei, id est, Verbo, qui ante saecula ex Patre genitus; sed illi, qui in finem temporis de Maria virgine homo factus est, dicit.
6 » Quomodo in hisce tuis verbis duas (0260A) non intelligis, in Christo personas te affirmare, dum dicis, ei et illi? Quasi alius sit qui ex Deo Patre genitus est, et alius qui ex Virgine matre factus est, dum evangelista dicit: Verbum caro factum est.
7 Illa vero verba Isaiae prophetae, quae tu aestimas de Christo esse vaticinata, de Cyro rege Persarum praedicta sunt, qui populum Dei de Babylonica captivitate in patriam remisit, non de Christo, ut tu reris.
8 Quod ex circumstantibus eiusdem prophetae verbis facillime intelligi potest, ubi ait: Accinxi te, et non 888 cognovisti me (Isaiae XLV, 5).
9 Quod de Christo absque dubio dici non potest.
10 Hieronymo quoque teste probari valet, quod omnimodis haec prophetia ad Christum non pertinet.
11 Dicit enim: « Scio in hoc capitulo non solum Latinorum, sed et (0260B) Graecorum plurimos vehementer errare, aestimantium scriptum esse de Domino Christo, dum Κυριῷ Dominum sonat, non de Cyro.
12 » Atque iterum post pauca: « Accinxi te, et non cognovisti me.
13 Tu autem non cognovisti me, id est, simulacra coluisti, non Deum.
14 Accinxi te fortitudine, id est, multarum gentium feci te esse victorem, et non cognovisti auxiliatorem tuum.
15 In quo loco satis mirari nequeo, quae stultitia sit legentium, ut haec ad Christum referant, per quem mundus reconciliatus est Deo.
16 » Si doctissimo Graecarum Latinarumque litterarum, imo et Hebraicarum magistro Hieronymo miranda stultitia videbatur, haec de Christo interpretari, quomodo tu ipse tuam non intelligis stultitiam, qui ab illius catholico sensu multum discrepare (0260C) probaris?
Alcuinus HOME

bnf2388.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik