| 1 | Dum multa cucurrit quaerendo, subito offendit in versiculum psalmi LXVII, in quo Propheta gloriam ascensionis Domini nostri Iesu Christi decantans dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII, 19). Adiungit quoque ex suo sensu: « Ecce captivus dicitur esse, et quare non dicatur carne adoptivus? » Cuius versiculi sensum longe aliter sancti Patres interpretati sunt. Beatus Augustinus ita hunc 887 versum exposuit: « Quid est, inquit, quod dicit, captivasti captivitatem, nisi quia captivi, qui sub diabolo tenebantur, absoluti (0258D) sunt ab eo? » Item beatus Hieronymus: « Ascondisti, inquit, in coelos, captivasti nos, qui captivi tenebamur a diabolo. Qui quondam in Sinai descendens legem populo distribuit, ipse nunc in sancto, id est, in assumpto homine, de quo angelus ad Mariam: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35), eos, qui in captivitate diaboli tenebantur, absolvit, ac post se tanquam captivos deductos aeternae vitae restituit. » Cassiodorus dicit: « Iesus enim Dominus Deus noster crucifixus descendit ad inferos, et liberatas a captivitate diaboli animas perduxit ad coelos. » Quem tu perversa mente, frater Elipande, captivum audes nominare, (0259A) hunc Psalmista ex sui ipsius personae verbis liberum esse testatur, ubi ait: Factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Iterumque in alio psalmo: Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit (Psal. XCIII, 1). Et ipse Dominus in Evangelio: Si Filius vos, ait, liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36). Quae est libertas nostra, si liberator noster captivus esse putatur? Ille siquidem pessima captivitate captivus est, qui credit Christum captivum esse, in cuius vestimentis scriptum videbat Apostolus: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15). Nec ipse Adam protoplastus captivus creatus est, sed liber et ingenuus, ut pote ad imaginem et similitudinem Dei: nec ante captivus credendus est, quam a diabolo deceptus esse legatur. (0259B) Et quomodo Christus captivus dici potest, dum ille ipse in Evangelio ait: Venit princeps huius mundi, et in me non habet quidquam (Ioan. XIV, 30). Si in Christo quidquam invenire non potuit antiquus hostis, quod suum esset, unde eum captivum tenere potuit? Sed ille magis superatus et ligatus est a Christo, qui et fortitudinem suam, quae [qua] ipsum vicerat, in evangelica parabola ostendens ait: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. |