Alcuinus, Adversus Elipandum, LIBER SECUNDUS, I.
| 1 | (0257C) Olim itaque in populo Dei fuerunt sancti prophetae, in quibus et per quos Spiritus Dei loquebatur. Fuerunt et pseudoprophetae, qui arreptitio spiritu falsa vaticinaverunt; quorum similitudinem gerunt modo novarum magistri sectarum, qui speciem pietatis induunt, sed virtutem eius abnegant, scindentes desuper contextam Christi tunicam, nec crucifigentium Dei Filium more militum, norunt sortem fidei mittere super eam, cuius sit; sed impia temeritate sacram Christi corporis unitatem schismatici erroris ungulis discindere contendunt, atque in eo quod auctorem vitae in duas, proprietatis videlicet atque adoptionis, personas dividere volunt, seipsos a catholica pace, sine qua nihil Deo placitum esse poterit, disrumpere nituntur: non intelligentes, nec quae legunt, nec quae (0257D) leguntur [Cod. Paris., neque locuntur; forte leg., nec quae loquuntur]. |
| 2 | Quibus melius esset iuxta beati Petri principis apostolorum vocem, viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. |
| 3 | Melius esset Iudae proditori nunquam apostolicum nomen habuisse, quam Dei Filium impiis Iudaeorum manibus vendidisse. |
| 4 | Sic pravis doctoribus satius esset nunquam honoris nomen, vel sedem doctoris possidere in Ecclesia, quam pravae fidei dogmatibus seipsos cum populo sibi subiecto perdidisse. |
| 5 | Patet itaque nostras vel illorum legentibus litterulas, quis nostrum catholicos sanctorum Patrum in Scripturis divinis sequitur sensus, vel quis a tramite catholicae (0258C) fidei sanctarum sententias Scripturarum avertere praesumat. |
| 6 | Videamus siquidem, iste novus interpres qualiter propheticos de Christo sermones interpretetur. |