monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V. > CCXXXVI. Vota pro familia regia. > II. > CCXVII. Ibidem. > IX. De sancto Ioanne Baptista. > CCLXXI. Vates vivens post mortem. > CXLV. Ad aram sanctorum Patricii et aliorum Scotorum. > ex Baronii tomo IX Annal. Eccles. ad annum 778. > XVII. > CXCIX. Ad ecclesiam ubi sanctorum reliquiae coluntur. > XIX. > XIII. > XII. > XVIII. > CCXXXII bis. Ad eumdem. > 20 > XXII.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , XXI. <<<    

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XXII.

1 Dic, dic auditor sermonum Dei, qui cum Baalam oculos habes apertos, et non vides; cor rationabile, (0257B) et non intelligis, quae sit persona Dei Filii aeternaliter ex Deo Patre nati, an propria vel adoptiva.
2 Non aestimo ita te a fide aversum esse, ut audeas dicere adoptivam esse personam aeternae nativitatis 886 Filii Dei unigeniti, ne te totus mundus damnet cum Ario.
3 Certissime scito, et verissime crede, quod in illam personam omnino, quam habuit ante saecula, assumpsit naturam humanam Dei Filius, ut esset totus una persona et propria et perfecta in Filii dignitate, nihil adoptionis habens in divinitate vel humanitate, unus Filius unius Patris.
4 (0258A) Non potest proprius esse et adoptivus.
5 Aut totus est proprius, aut totus est adoptivus.
6 Aut duos filios Christum esse necesse est fatearis in duabus personis, proprietatis et adoptionis, secundum Nestorii impietatem: aut si Christum unum consentis, proprium Filium esse in una persona cum catholicis, necesse est tibi totum proprium confiteri Filium Dei in una persona summae veritatis, quia omnis veritas in eo est, et nihil imaginationis, sicut in filiis adoptionis solet esse.
7 Naturae nostrae assumpsit veritatem, non adoptionis nostrae personam: non mutans naturam humanitatis nostrae in naturam divinitatis suae, sed mutavit personam adoptionis nostrae in personam proprietatis suae, sua non minuens, sed nostra augens.
8 Permansit quod erat, dum assumpsit (0258B) quod non erat.
9 Si propter assumptionem, adoptivam putatis humanitatem, ut audivimus a Felice, dum in defensione vestrae infidelitatis perstitit, ergo adoptivus est illius personae, qui humanitatem assumpsit, et est nepos Patris per adoptionem Filii: quod quam nefandum sit aestimare, nemo vestrum, reor, ignorat.
10 Sed ne prolixitas sermonis mei fastidium generet legenti, hic huius libelli faciamus finem, et resumptis per Dei gratiam viribus, ab alio exordio, quae dicenda sunt, liberius incipiamus.
Alcuinus HOME

bnf2388.36