Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XXI.
| 1 | Scimus beatum Isidorum dicere de Christo: « Unigenitus in divinitate, primogenitus in humanitate: non tamen legimus eum contradicere quod primogenitus quoque esset in divinitate, et unigenitus in humanitate, ne ipse aliquid contra Scripturas sanctas affirmare videretur. Utrumque Dominus noster Iesus Christus in utraque natura fuit, et unigenitus, et primogenitus. Unigenitus in divinitate, quia (0256D) solus genitus ex ingenito Patre: item in eadem natura primogenitus, sicut Apostolus ait: Primogenitus omnis creaturae (Col. I, 15). |
| 2 | Item ex matre Virgine primogenitus atque unigenitus: primogenitus, quia beata Virgo nullum ante eum habuit Filium; unigenitus, quia nullum post eum genuit Filium. |
| 3 | Idemque qui ex Virgine natus est, unigenitus est Dei Patris Filius, ut in Evangelio ipse Dominus de se ipso dixit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Ioan. III, 16). |
| 4 | Qui datus est ad passionem, unigenitus dicitur, sicut olim propheta Zacharias (0257A) praedixit: Aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum; et dolebunt eum, ut doleri solet in morte primogeniti (Zach. XII, 10). |
| 5 | Quem propheta atque evangelista unigenitum nominaverunt, hunc Apostolus doctor gentium proprium Filium absque dubitatione nominare voluit dicens: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit eum omnibus (Rom. VIII, 32). |
| 6 | Datus et traditus unum significat. |
| 7 | Unigenitus datus est pro mundi salute, et proprius Filius traditus ad mortem. |
| 8 | Idem unigenitus, qui et proprius, idem passibilis et impassibilis, idem Deus et homo, unus Filius et unus Christus in una persona. |