Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XX.
| 1 | Simili quoque perversitate dividere vis Christum in ea voce, quam Pater in monte sancto discipulis audientibus protulit dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit: ipsum audite (Matth. XVII, 5); quasi hoc de divinitate tantummodo dictum sit, et non magis de humanitate. Si ergo de divinitate tantummodo hoc prolatum esse (0255D) aestimas, dividere vis Christum, et naturam divinitatis tantummodo esse Filium; quod quam perversum sit, nullus ignorat catholicus. 885 Super unum Filium facta est haec vox Patris de coelo, et de illo uno Filio dicitur: Hic est Filius meus dilectus. Quidquid in Christo est, et Filii nomen habet, [et] ipsius Patris testimonio, Filius meus dilectus dicitur, non, ut tu asseris, adoptivus. |
| 2 | Tria vero in voce paterna audita sunt: Filius, et meus, et dilectus dicitur. |
| 3 | Et adhuc addidit: In quo mihi bene complacuit. |
| 4 | Vox (0256A) Patris de coelo clamat, meus: tu de terra clamas, non tuus. |
| 5 | Quae tibi salus speranda est, si Dei testimonio non credis? Nec tibi adhuc hic locus separationis datur; de uno Filio dixit, unum ostendit, quasi dixisset: Nec alium quaeras; nec hunc non esse credas. |
| 6 | Aut si forte tibi dubitatio sit, si de humana Christi natura haec dicta sint, lege beati Gregorii praefati Patris in homiliis Ezechielis de hac paterna voce sensus, qui post plurima humanitatis Christi sacramenta et propheticae visionis mysteria, huius paternae vocis excellentiam subinfert dicens: « Vox, inquit, super firmamentum facta est, quae super baptizatum Dominum de coelo sonuit dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui (Luc. III, 22); vel sicut per Evangelistam alium dicitur: Hic (0256B) est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit » (Matth. III, 17). |
| 7 | Et post pauca: « In solo autem sibi unigenito Domino Deo nostro Iesu Christo complacuit, quia hunc inter homines hominem creasse eum non poenituit, in quo peccatum nullum omnimodo invenit, sicut de illo per Psalmistam dicitur: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). |
| 8 | In solo ergo sibi Redemptore nostro complacet Pater, quia in solo non invenit culpam. |
| 9 | » Item in eadem homilia: « Cum vox, inquit, super firmamentum sit, stant animalia, et submittunt alas suas, quia sancti quique cum ipsum quoque unigenitum flagellatum in hoc mundo conspiciunt, deponunt, si quid de suis meritis praesumunt. |
| 10 | » Certissime (0256C) hanc vocem super baptizatum Dominum emissam esse iste eximius doctor intellexit. |
| 11 | Procul dubio humanitas baptizari potuit, non divinitas: eumque qui sine peccato venit, et flagella pro nostris sustinuit peccatis, unigenitum nominare non timuit. |
| 12 | Si unigenitus est, nequaquam adoptivus est. |