Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XIX.
| 1 | Deinde more tuo vagando vadis quaerere testimonia per latitudinem sanctae Scripturae, quid divinitati Christi et quid humanitati conveniat. Quasi aliquis nostrum negare videatur veram in Christo humanitatem, veramque divinitatem. Et primo ponis Dei Filium secundum divinitatem dicere: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Ioan. X, 18), minus attendens quid beatus Augustinus de hac sententia intellexisset, qui sic haec verba Domini in homiliis evangelicis interpretari voluit: « Quis ponit, inquit, animam, et iterum sumit animam? Christus, ex eo quod Verbum, an ex eo quod anima humana ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? An ex eo quod caro est, animam ponit, et (0254D) iterum sumit? Tria posui: omnia pertractemus, et hoc eligamus quod conveniat regulae veritatis. Si (0255A) enim dixerimus quia Verbum Dei posuit animam suam et iterum sumpsit eam, metuendum est ne subintret prava cogitatio, et dicatur nobis: Ergo [aliquando] anima illa separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit illam animam, fuit sine anima. |
| 2 | Video enim fuisse sine anima humana Verbum; sed cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
| 3 | Ex quo autem [Aug., ex quo enim] Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, et susceptus est a Verbo homo, id est totus homo, anima et caro; quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separavit, animam vero a Verbo non separavit? Si enim mortuus est Dominus, imo quia mortuus Dominus (mortuus est enim pro nobis in cruce), sine (0255B) dubio caro ipsius exspiravit animam; ad tempus exiguum anima deseruit carnem, et redeunte anima resurrexit [Aug., resurrecturam]. |
| 4 | A Verbo autem animam separatam esse non dico . . . . . Omnes enim homines, quando moriuntur, ponunt animam; sed non omnes pro Christo ponunt. |
| 5 | Et nemo habet potestatem sumere, quod posuerit. |
| 6 | Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit, posuit, et quando voluit, sumpsit. |
| 7 | Ponere ergo animam mori est. |
| 8 | Sic Petrus Domino dixit: Animam propter te ponam (Ioan. XIII, 37), id est, pro te moriar carne [Vox carne deest apud Aug.]. |
| 9 | » Et paulo post: « Quomodo Christus animam posuit? Non enim caro Christus? Ita plane caro [Aug., et caro] Christus, et anima Christus, et Verbum Christus: nec tamen (0255C) tria haec tres Christi, sed unus Christus, » et unus unigenitus Deus et homo. |
| 10 | Nonne tibi, o novus sanctarum interpres Scripturarum, prava subintravit cogitatio, quod anima Christi separata esset a Verbo, dum dicis, secundum divinitatem haec eadem verba Dominum protulisse? quod valde metuendum esse tibi iste praecipuus doctor rationabili pietate admonuit. |