Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XVIII.
| 1 | Dum tuae perversitati defecerunt in prophetis Dei testimonia errori tuo convenientia, finxisti tibi novum quemdam prophetam dixisse: Miserere, Domine, plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo (Eccli. XXXVI, 14). |
| 2 | Addidisti quoque huic sententiae talem interpretationem: « Aequalitas, inquis, ista non est in divinitate, sed in sola humanitate, et in carne adoptiva, quam accepit de Virgine. |
| 3 | » Ecce falsitas in nomine prophetae! Ecce perversitas in interpretatione (0253D) sententiae! Et non frustra oportebat novum doctorem, novum sibi invenire prophetam. |
| 4 | Sicut (0254A) Ieroboam rex a veri Dei cultu recedens novos sibi finxit deos, ut perditus subiectum sibi perderet populum; de quo multo ante praedictum est in Cantico Deuteronomii: Dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo (Deut. XXXII, 16); sic tu a vero Deo et proprio Filio Dei recedens, nuncupativum Deum et adoptivum filium redemptorem tibi fingis, quem non noverunt patres nostri. |
| 5 | Tu vero Deum qui te liberavit, dereliquisti, et oblitus es Dei Redemptoris tui. |
| 6 | In libro Iesu filii Sirac haec praefata sententia legitur, quem librum beatus Hieronymus atque Isidorus inter apocryphas, id est, dubias Scripturas, deputatum esse absque dubitatione testantur. |
| 7 | Qui etiam liber non tempore prophetarum, sed sacerdotum, 884 sub Simone pontifice magno, (0254B) regnante Ptolomaeo Evergete, conscriptus est: nec tantum prophetias, quantum morales disciplinas et laudes sapientiae proferre videtur: et melius intelligi potest primogenitus iste, de quo hic dicit, populus Dei de Aegypto eductus, de quo Dominus ad Pharaonem Moysi famulo suo mandatum dedit, dicens: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. |
| 8 | Dixi tibi: Dimitte filium meum primogenitum, ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum: ecce ergo interficiam filium tuum primogenitum (Exod. IV, 22, 23): cui adaequatum esse populum duarum tribuum non multo ante de captivitate Babyloniae Dei misericordia deductum, iste vir, qui haec huius orationis verba composuit, voluit, ut arbitror, intelligi; nec aliquid de Christo, ut tu novo sensu asseris, his verbis (0254C) prophetasse putatur. |