Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XVII.
| 1 | Aggrega teipsum cum ovibus tibi commissis in ovile Christianae charitatis, per eum qui ait: Ego sum ostium, per me si quis intraverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur (Ioan. X, 9). |
| 2 | Praevidendum est tibi cauta sollicitudine, ne sis ex eorum numero, de quibus ipsa Veritas in eodem subiunxit loco: Omnes, inquiens, quotquot venerunt, fures sunt et latrones (Ibid., 8); qui venerunt, ait, non qui missi sunt. |
| 3 | Et Apostolus: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 15)? Quis te, o Pater Elipande, misit praedicare adoptionem in Christo Dei Filio? Ergo si nullo mittente per te venisti et praedicasti, fur et latro convinceris esse. |
| 4 | Fur non venit, nisi ut furetur, mactet et perdat. |
| 5 | Caveant discipuli tui, ne per te occidantur (0252D) et pereant. |
| 6 | Melius est illis oculum eruere sibi dextrum, quam integro corpore mitti in gehennam ignis. |
| 7 | Caecus si caecum ducit, cadunt ambo in foveam (Matth. XV, 14). |
| 8 | Audi etiam beatum Apostolum inter Moysem et Christum discernentem, quos tu similes asseris, ubi excellentiam maiestatis Christi praetulit famulo suo Moysi. |
| 9 | Moyses autem, inquit, tanquam famulus fidelis fuit in tota domo sua, Christus autem tanquam filius in domo sua (Hebr. III, 5, 6): Moysen famulum nominans, et Christum Filium. |
| 10 | Quantum est inter famulum patrisfamilias et filium, tantum est inter Moysen et Christum. |
| 11 | Nunquam enim de Moyse idem Apostolus, sed de Christo inquit: (0253A) Excelsior coelis factus (Hebr. VII, 26), quem in principio quoque eiusdem Epistolae angelis 883 praeferre non dubitavit: Tanto enim melior, ait, angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. |
| 12 | Cui enim dixit angelorum aliquando: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. |
| 13 | Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 4 seq.). |
| 14 | De eo enim dicit: Filius meus es tu, de quo in sequenti versiculo addidit, sicut tu ipse paulo ante protulisti: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). |
| 15 | Illi dicit: Filius meus es tu, cui ait: Pete a me, et dabo tibi gentes. |
| 16 | Sed et beatus Gregorius doctor eximius, et omnibus Christi Ecclesiis (0253B) acceptabilis, inter sanctorum et Christi divinitatem discernens, in homilia quadam super Ezechielis prophetae primam partem ita ait, dum de nuncupativa sanctorum potestate et propria Christi divinitate disputavit: « Unde, inquit, Paulus apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de Redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). |
| 17 | Qui enim nuncupative dicitur Deus, inter omnia est; qui vero essentialiter Deus, super omnia est. |
| 18 | Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit: quia et electus quisque, sicut praemisimus, vel in exemplo iustitiae praerogando positus dici Deus (0253C) potest, sed inter omnia, quoniam nuncupative Deus; Christus autem Deus super omnia, quia naturaliter Deus. |
| 19 | » Eumdem naturaliter Deum non dubitavit affirmare, quem doctor gentium ex sanctorum semine Patrum secundum carnem procreatum esse testabatur. |