monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V. > CCXXXVI. Vota pro familia regia. > II. > CCXVII. Ibidem. > IX. De sancto Ioanne Baptista. > CCLXXI. Vates vivens post mortem. > CXLV. Ad aram sanctorum Patricii et aliorum Scotorum. > ex Baronii tomo IX Annal. Eccles. ad annum 778. > XVII. > CXCIX. Ad ecclesiam ubi sanctorum reliquiae coluntur. > XIX. > XIII. > XII. > XVIII. > CCXXXII bis. Ad eumdem. > 20 > XXII. > CLXXXVII. Ad aram sancti Ioannis Baptistae. > XI. > X. > Cornelii et Cypriani. > XVI.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , XV. <<<     >>> XVII.

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XVI.

1 Admones me non pio, ut videtur, animo, sed severa invectionis castigatione, gloriosum regem Carolum non corrumpere. Non ego illum corrumpere veni in Franciam, qui corrumpi non potest, sed adiuvare in fide catholica, in qua ille ab ineunte aetate nutritus fuit, et optime a Christianissimis (0251D) parentibus et magistris catholicis edoctus.
2 Impossibile est enim, ut corrumpatur a quoquam, quia catholicus est in fide, rex in potestate, pontifex in praedicatione, iudex in aequitate, philosophus in liberalibus studiis, inclytus in moribus, et omni honestate praecipuus.
3 Antequam ego, eodem sapientissimo rege Carolo iubente, venissem in Franciam, haec eadem vestri erroris secta, eodem glorioso principe praesidente, praesente Felice, quem multum laudare soles, vestrae partis tunc temporis defensore, ventilata est in celeberrimo loco, qui dicitur RaiginisBurg, et synodali auctoritate sacerdotum (0252A) Christi, qui ex diversis christiani imperii partibus convenerant, aeterno anathemate damnata: imo et a beatae memoriae Adriano papa, qui tunc temporis sanctae Romanae Ecclesiae apostolica auctoritate rexerat sedem, funditus exterminata: donec idem Felix infeliciter ad vestras refugiens partes sopitos infidelitatis cineres, vobis exhortantibus, resuscitare intendit.
4 Cui ego in has adveniens partes charitatis calamo epistolam exhortatoriam, ut se catholicae iungeret unitati, dirigere curavi.
5 Cui ille non epistolari brevitate, sed libelli prolixitate respondere nisus est, atque in eo omnes perfidiae vestrae foveas maxime aperuit, asserens Christum et veterem hominem esse, et nuncupativum Deum, et adoptivum filium, et secunda indiguisse regeneratione, et alia (0252B) plurima ecclesiasticae doctrinae inconvenientia.
6 Cui libello eius septem nostrae devotionis libellis respondimus, omnes vestrae pravitatis evacuans doctrinas.
7 Qui etiam nostrae devotionis sermones lecti sunt et probati in praesentia domni regis et sacerdotum Christi.
8 Sed et idem Felix anno praefati gloriosi principis tricesimo secundo advocatus voluntarie veniens ad Aquis Palatium, ibique in praesentia domni regis et optimatum illius sive sacerdotum Dei rationabiliter auditus, et veraciter convictus, atque Deo dans gloriam, veramque confessus fidem, in pacem catholicae unanimitatis reversus est cum suis discipulis, qui ibi tunc temporis erant praesentes: cuius te cum tuis discipulis, venerande Pater, humilitatem sectari suadeo.
9 (0252C)
Alcuinus HOME

bnf2388.31

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik