Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XV.
| 1 | Videte, viri fratres, videte periculum vestrum, et tandem aliquando resipiscite ab errore infidelitatis, devitantes doctrinam dualitatis de Redemptore nostro. Aut si ex catholica sanctorum Patrum praedicatione non vultis, vel ex Nestorii impia incredulitate, et iusta damnatione vestram corrigite sententiam, eamdem adoptionem in humanitate Christi affirmantis [Cod. Paris., affirmantes], sicut in illius verbis audire potestis, quam vestra pertinax ignorantia affirmare nititur. Disperdat enim [Forte, eum] Dominus, dicit Propheta, magistrum et discipulum docentem talia (Malach. II, 12). |
| 2 | Sed et angelus Domini vibrat gladium vindictae (0251B) super caput vestrum, ut dividat vos, si vos dividitis Christum in proprium filium et adoptivum, partemque vestri ponat cum hypocritis, ubi erit fletus et stridor dentium. |
| 3 | Et tu, venerande Pater Elipande, caveto ne iuniores aetati tuae insultent et dicant cum Daniele: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius (Dan. XIII, 52), subvertens vias innocentium, non recte praedicans de Salvatore mundi. |
| 4 | Octogenarium te audivimus esse in epistola, quam praefato Felici direxisti. |
| 5 | Audi Christum clamantem tibi: Adhuc modicum lumen in te est, curre, dum lucem habeas, ne tenebrae te comprehendant: quia qui ambulat in tenebris, nescit quo vadit. |
| 6 | Dum lucem habeas, crede in lucem, ut filius sis lucis (Ioan. XII, 35, 36). |
| 7 | Quidquid in epistola (0251C) 882 tua de tenebroso cordis tui sensu produxisti, totum ex maledictionis vel falsitatis felle derivatum esse dignoscitur. |
| 8 | Sed forte ignorans veritatem, falsitatem protulisti. |
| 9 | Disce prius, et postea doce, ne magister efficiaris erroris. |
| 10 | Melior est humilitas discendi, quam temeritas docendi. |
| 11 | Noli in scientia tua extolli. |
| 12 | Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). |
| 13 | Et qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12). |