monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XIV.

1 Flagitas me testes dare, « quod nulla sit adoptio in carne Christi; » quod tempore opportuno, sancto Spiritu catholicos pectori nostro inspirante sensus, facturus sum, abundanterque in aliis litterulis nostris, quas contra errorem vestrum edidi, me fecisse intelligit, qui nostras paginulas legere non contemnit. De eo vero, quod postulas testimonium tibi dari, « quod non sit vera humanitas in Christo: » huius rei tibi testimonia non dabo; quia catholicus (0250C) sum, in catholica natus et nutritus Ecclesia: sed dabo tibi testes litterarum mearum series, si legere digneris, veram divinitatem et veram humanitatem confitentes in Christo Deo.
2 Et miror cur mihi obiicere velis, quod nunquam me dicere legisti.
3 Hortaris me Arium non esse, qui multorum sua perversitate maculavit corda, ut recte non crederent.
4 Ego, gloria Deo Iesu, nunquam in barathrum Arii delapsus sum; sed tu vel Arius esse probaberis, vel tuam damnare sententiam cogeris; qui asseris Filium Dei unicum, unigenitum, uniusque procul dubio personae, adoptivum esse.
5 Nunquid non tu in eadem persona adoptionem esse affirmas, quam Arius olim detestabili impietate adoptivam esse asseruit? Aut si hanc blasphemiam declinare niteris, mox incidis in laqueum (0250D) Nestorii, in duas Christum dividens personas, unam propriam, et alteram adoptivam.
6 Nam Nestorius palam duas non nominavit personas in Christo, omnia tamen, quae duabus inesse personis necesse est pravo sensu, id est, proprietatem et adoptionem Filii affirmavit in Christo.
7 In eius vero sine dubio litteris adoptionis nomen de Christo invenitur: verba vero sunt eiusdem Nestorii post obscuros sensus et caliginosas sententias et impias infidelitates huiusmodi de humanitate Christi.
8 Ait enim: « Unde et multi secundum beatum Paulum dicimur filii, sed solus (0251A) praecipuum habens hoc, quod . . . Verbi copulationem adoptionem participans.
Alcuinus HOME

bnf2388.30

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik