monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V. > CCXXXVI. Vota pro familia regia. > II. > CCXVII. Ibidem. > IX. De sancto Ioanne Baptista. > CCLXXI. Vates vivens post mortem. > CXLV. Ad aram sanctorum Patricii et aliorum Scotorum. > ex Baronii tomo IX Annal. Eccles. ad annum 778. > XVII. > CXCIX. Ad ecclesiam ubi sanctorum reliquiae coluntur. > XIX. > XIII.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , XII. <<<     >>> XIV.

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XIII.

1 Pervenisti tandem ad promissionem Dei, quae dicta est ad David: Cum dormieris, inquit Deus, cum patribus tuis, suscitabo de lumbis tuis qui sedeat super thronum Israel. Ego ero ei in Patrem, et ipse mihi erit in Filium (II Reg. VII, 12, 14). O Pater Elipande, ubi perdidisti oculos tuos? Quare posuisti testimonium contra te fortissimum? Forte propter sacerdotii dignitatem (0249C) cum Caipha ignorans veritatem protulisti. Paterna promissio est, et paterna testificatio, sicut tu ipse dixisti: Ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. Nihil his verbis adoptionis in paterna reperitur promissione. Multum est inter ero, et dicor. Verum per se est absque ulla imaginatione; adoptivus dicitur non a veritate, sed ab imaginatione volentis animi. Multum interest inter vestra mendacia et Dei promissa. Ipse dixit: Erit mihi Filius; vos dicitis, nuncupatur tantum, sed non est proprie. Prophetiam quoque Isaiae de Christo in medium deduxisti, ubi ait: Radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum (Isai. XI, 10). Quibus populis stat in signum, (0249D) et quae gentes eum deprecabuntur, si in sola Hispania perpauci musitatores eum catholice deprecantur? Qui certissime nullius accipit preces, nisi in charitate catholicae pacis proferantur; sed et sepulcrum illius, quem vos ignobilem dicitis, gloriosum esse Propheta praedixit. Si sepulcrum gloriosum est, quanto magis gloriosus est, qui in sepulcro dormivit, ex cuius persona Propheta olim cecinit: Ego dormivi et somnum coepi, et resurrexi (Psal. III, 6)? Adiungis namque Patrum catholicam sententiam: « Totus in suis, et totus in nostris, » addens ex tuo sensu: « Quare non dicatur adoptivus, qui ita totus (0250A) est in nostris, sicut totus est in suis, praeter delictum? » Utinam melius intellexisses sanctorum verba doctorum! Totus in nostris, id est, totus Filius hominis; et totus in suis, id est, totus Filius Dei, in utraque [Cod. Paris., in utroque] plenus et perfectus.
2 Tu vero particulariter vis eum esse Filium Dei, partim vere, et partim nominative. 881 Hoc velim respondeas mihi, si totus est in utraque natura Christus vere et proprie beatissimae Virginis Filius? Aut si vere Deum genuit sancta virgo Maria, sicut omnes catholici Dei eam genitricem credunt et confitentur? Et utrum aeternus Dei Filius vere sit beatae Virginis Filius, aut adoptive? Si adoptive dicis, nequaquam vere fuit Dei genitrix sanctissima virgo Maria.
3 Si vero catholico ore vere eam Dei genitricem (0250B) confiteri vis, quid restat nisi ut ea veritate totus sit in duabus naturis Christus vere Dei Filius, qua est in duabus naturis vere beatissimae Virginis Filius? At si humanitas eius adoptiva est Deo Patri, consequens esse videtur, ut divinitas adoptiva sit matri Virgini.
4 Quod quam impium sit dicere, nullus fidelium ignorat.
Alcuinus HOME

bnf2388.29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik