monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V. > CCXXXVI. Vota pro familia regia. > II. > CCXVII. Ibidem. > IX. De sancto Ioanne Baptista. > CCLXXI. Vates vivens post mortem. > CXLV. Ad aram sanctorum Patricii et aliorum Scotorum. > ex Baronii tomo IX Annal. Eccles. ad annum 778. > XVII. > CXCIX. Ad ecclesiam ubi sanctorum reliquiae coluntur. > XIX. > XIII. > XII.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , XI. <<<     >>> XIII.

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XII.

1 Aliud quoque de Evangelio profers testimonium, (0249A) ubi ipsa Veritas de communione charitatis sanctorum ait: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20).
2 Et credis hoc de Felice tantum suisque complicibus dictum esse, qualis olim idem Felix fuit, dum vestri erroris catenis vobiscum colligatus fuit: nunc vero Deo miserante rationabili disputatione convictus, et absolutus ab errore vestro, et in catholicae pacis unanimitatem reductus.
3 Et quem vos habuistis quasi scutum perfidiae vestrae, nunc Ecclesia eum habet sagittam potentem et acutam cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 4).
4 Vos vero in quibus refrigescit charitas, congregamini in nomine adoptivi filii, in nomine captivi servi, in nomine nuncupativi Dei: nos congregamur in nomine unigeniti Filii Dei (0249B) Salvatoris mundi, in nomine Christi Domini, quem angelus pastoribus natum praedicavit, dicens: Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David (Luc. II, 11).
5 Vos flectite genua in nomine adoptivi; nos flectimus genua cum angelis et archangelis, cum omni militia coelesti, in nomine Iesu, de quo dictum est: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 6).
Alcuinus HOME

bnf2388.29