monumenta.ch > Alcuinus > XI.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , X. <<<     >>> XII.

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., XI.

1 Me igitur recordari iubes Dominum dixisse: Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam arcta et angusta (0248D) via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13, 14)! Recordare et tu Prophetam dixisse: Pascentur agni in latitudine (Oseae IV, 16).
2 Et Psalmistam de potentia eius, de quo nobis sermo est, multo ante praececinisse: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8).
3 Ipsumque cum triumpho gloriae ascendentem in coelos mandatum dedisse Apostolis suis, ut docerent omnes gentes, dicens: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19).
4 Olim in Iudaea notus tantummodo Deus (Psal. LXXV, 2), nunc vero omnibus gentibus vox una est Christus, quem vos intra Pyrenaeos saltus non regnasse, sed captivum latitasse aestimatis.
Alcuinus HOME

bnf2388.29