monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V. > CCXXXVI. Vota pro familia regia. > II. > CCXVII. Ibidem. > IX. De sancto Ioanne Baptista. > CCLXXI. Vates vivens post mortem. > CXLV. Ad aram sanctorum Patricii et aliorum Scotorum. > ex Baronii tomo IX Annal. Eccles. ad annum 778. > XVII. > CXCIX. Ad ecclesiam ubi sanctorum reliquiae coluntur. > XIX. > XIII. > XII. > XVIII. > CCXXXII bis. Ad eumdem. > 20 > XXII. > CLXXXVII. Ad aram sancti Ioannis Baptistae. > XI. > X.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , IX. <<<     >>> XI.

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., X.

1 Tu vero, frater Elipande, homo animalis, animalium more generationem Filii Dei intelligens, minus te ipsum considerans, an totus anima et corpore sis proprius filius patris tui et matris tuae, dum certum est, solam carnem ex coniunctione parentum tuorum procreatam esse, animae vero creaturam ex nihilo Dei potentia conditam, et coagulationem carnis in utero matris coniunctam vivificatrice potentia, ut vivum nasceretur anima rationale atque mortale: et quod in omni homine fieri posse cernis, in Dei (0248C) Filio fieri operante sancto Spiritu confiteri dubitas; ut Deus omnipotens, qui omnia facit quae vult in coelo et in terra, hoc solum, te nolente, non potuisset, ut Filius sibi proprius 880 ex virginali utero nasceretur.
2 Aut te ipsum nega proprium filium parentibus tuis nisi sola carne, aut si hoc tibi absurdum videatur, confitearis necesse est in Filio Dei hanc proprietatem fieri posse (licet alterius natura sit aeterna divinitas, alterius ex tempore facta humanitas) quam in te ipso fore, imo et in omni homine negare non vis.
Alcuinus HOME

bnf2388.28

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik