Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., IX.
| 1 | Quod vero me asseris humanitatem veram in Christo negare, omnino falsum est; nec in omni litterarum mearum serie me hoc dicere vel credidisse probare poteris. Sed in eo, absque ulla dubietate vel scrupulo, duas confiteor naturas perfectas et integras, divinitatis scilicet atque humanitatis in una persona et in uno Filii Dei nomine: sicut in epistola quam charitatis officio et salutis tuae desiderio catholico calamo reverentiae vestrae exarare curavimus, perspicue intelligere potestis, si sobrio (0248A) sensu mea ad vos et pro vobis pietatis verba legere et intelligere vultis. |
| 2 | Certissime me scitote duas naturas, sicut superius dixi, et unam personam confiteri in Christo. |
| 3 | Firmiter namque absque omni dubitatione credendum est et praedicandum, eumdem esse qui natus est ex Virgine, Deum verum in duabus naturis, et verum Filium Dei: ita ut unus sit Christus, et unus Deus, et unus Dei Filius, et unus rex, et unus totius mundi Salvator, divinitate consubstantialis Patri, humanitate consubstantialis matri, ut sit idem verus Deus et verus homo in unitate personae, quem vos sine dubio cum Nestorio in duos dividitis filios, et in duas personas, per proprietatem et adoptionem. |
| 4 | Non igitur idem magister vester Nestorius invenitur duas personas palam in Christo (0248B) profiteri, quantum ad nos litterae illius pervenire potuerunt: sed omnia quae duabus necesse est inesse personis, proferre de Christo reperitur, adoptionem sicut et vos humanitati adscribens, et divinitati proprietatem filii designans. |