monumenta.ch > Alcuinus > VIII.
Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., , VII. <<<     >>> IX.

Alcuinus, Adversus Elipandum, ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS., VIII.

1 Dicis: « Fatuus fatua loquitur. » Nunquid fatua loquitur, qui veritatem praedicat, et non ille magis fatuus est, qui est falsitatis assertor? Ponis quoque 879 sententiam Apostoli: Animalis homo non percipit ea quae Spiritus sunt Dei (I Cor. II, 14), volens me animalem intelligere, et te spiritalem.
2 Videat qui legat litteras nostras, cui nostrum haec sententia magis conveniat, an mihi, qui evangelicis apostolicisque, nec non et paternis roboratus testimoniis Christum (0247B) praedico verum Deum, et verum Dei Filium; aut forte tibi, qui Hispanico errore depravatus contra fidem catholicam canina rabie latrare non times, renuens in Christo veram filietatis nobilitatem, sed extraneam nominetenus tantum in illo esse generositatem affirmans: qui adiuratus a pontifice Iudaeorum per nomen summi Dei, an Filius Dei esset, respondit plane: Ego sum.
3 Qui et caeco illuminato interroganti quis esset Filius Dei, et crederet in eum, dixit: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est (Ioan. IX, 37).
4 Quid ille iam illuminatus vidit? Absque dubitatione humanitatis naturam, non divinitatis substantiam, quae carnalibus videri oculis non potest.
5 Duo dixit ei Dominus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum; quae proprie ad humanam intelliguntur (0247C) pertinere naturam; et tamen, quae videri potuit et audiri loquens, eamdem naturam Filium Dei esse fatebatur.
6 Dicis quoque ex versiculo Psalmigraphi, me defensorem et inimicum esse.
7 Forte nolens verum de me protulisti testimonium.
8 Fateor siquidem me defensorem esse fidei catholicae, et inimicum esse inimicorum Christi, qui honorem divinitatis et nobilitatem dignitatis illi adimere contendunt, quem paganus centurio mori cernens, territus elementorum mutatione, verum Dei Filium confessus est dicens: Vere Dei Filius erat homo iste (Matth. XXVII, 54; Marc. III, 11, 12).
9 Imo diabolicae potestates, sicut in Evangelio legitur, de obsessis clamantes corporibus, Christum Dei Filium confessae (0247D) sunt.
10 Nec hoc dico, quod illorum testimonio indigeam, habens testes totius Scripturae sanctae paginas; sed ad confusionem infidelitatis vestrae illorum vobis praefero fidem, qui soli ita perversi estis in fide, ut diabolica vobis digne praeferatur confessio.
Alcuinus HOME

bnf2388.27

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik